Ordinarius (ecclesia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nomine Ordinarii in Ecclesia Catholica secundum Can. 134 § 1 CIC papa, episcopi dioecesani atque alii, qui alicui ecclesiae particulari praepositi sunt, intelleguntur necnon qui in iisdem generali gaudent potestate exsecutiva ordinaria, nempe Vicarii generales et episcopales; itemque, pro suis sodalibus, Superiores maiores clericalium institutorum sive societatum iuris pontificii.

Officium Ordinarii, imprimis Ordinarii loci, Ordinariatus vocatur.