Prosa

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Oratio soluta)

Vide etiam paginam fere homonymam: Prosa (dea)

Cicero prosa usus est cum orationes habebat, epistulas scribebat, dialogos philosophicos componebat. Prosa Latina Ciceronis purissima pulcherrimaque a multis habetur. Pictura monstrat Ciceronem puerum legentem; a Vincento Foppa picta est anno fere 1464.

Prosa oratio (prosa, vel prorsa, etymo pro-versa, i.e. 'quae procedit usque ad finem lineae') est oratio soluta, scilicet metro soluta ac libera. Aliquando dicta quoque est pedestris oratio. Similis est sermoni cotidiano et opponitur poesi, quae metro sive versibus sive aliis artificiis a prosa distinguitur.

Prosa saepissime ad res disceptandas notionesque legendas adhibetur. Ergo accommodata est libris, diurnis, magazinis, encyclopaediis, mediis electronicis (radioni, televisioni), pelliculis, epistulis, historiae, philosophiae, biographiae, multisque aliis communicationis generibus.

Vocabulum prosa etiam pro sequentia, additamento poetico in nonnullis ritibus Christianis occidentalibus uso usurpatur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polycarpus Radó (1962) Enchiridion liturgicum, complectens theologiae sacramentalis et dogmata et leges iuxta novum Codicem rubricarum. Romae–Friburgi Brisg.–Barcinone: Herder, p. 303

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dickey, Eleanor, et Anna Chahoud, edd. Colloquial and Literary Latin. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 2010.
  • Norden, Eduard. Die antike Kunstprosa vom VI. Jahrhundert v. Chr. bis in die Zeit der Renaissance, 9a editio. Stutgardiae: Teubner, 1983.
  • Wilkinson, L. P. Golden Latin Artistry. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 1963.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!