Opus (Locris)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Opus (Graece: Όποῦς) fuit urbs Graeciae antiquae in regione Locridis in Graecia media.

Situs Locridis Opique[recensere | fontem recensere]

Locris divisa erat in duas partes a montibus Parnasso et Callidromo separatas: Locris Opuntia vel orientalis ad Euboeam vergens, cuius urbs praecipua fuit Opus, et Locris Ozolia vel occidentalis ad Sinum Corinthium sita, cuius urbes praecipuae fuerunt Amphissa et Naupactus.

Accuratus Opi urbis situs adhuc disputatur; prope sinum urbis Atalantae sita erat, sive a meridie Cyparissae hodiernae, sive prope Atalantam. Opo, quae quidem non in litore iacebat, erat portus nomine Cyno.

Mythologia et historia[recensere | fontem recensere]

Opus in mythologia Graeca patria Patrocli et arx regia Aiacis minoris est; iam ab Homero ter memoratur[1].

Diu imperio Atheniensium recta bello Peloponnesiaco se partibus Lacedaemoniorum adiunxit; postea domini saepe mutaverunt, donec sub dicionem Imperii Romani venit. Anno 426 a.C.n. Opus terrae motu deleta est. Anno 208 a.C.n. Attalus I rex Pergamenus urbem spoliavit. Anno 106 a.C.n. denuo terrae motu vexata est. Antiquitate posteriore Opus fuit sedes episcopalis. Saeculo decimo dioecesis non iam exstabat, cum urbs verisimilter nono saeculo ab incolis relicta esset, qui Atalantae sedes collocaverunt.

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John M. Fossey: The Ancient Topography of Opountian Lokris. Gieben, Amstelodami 1990

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias 2,531; 18,326; 23,85