Monasterium

E Vicipaedia
(Redirectum de Oppidum Munisteris)

Haec pagina aedificium explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Monasterium" appellatur, vide Monasterium (discretiva).

Vide etiam paginam discretivam: Coenobium (discretiva)

Monasterium Orthodoxum in rupe apud Montem Athos in Graecia constructum.

Monasterium est aedificium ubi monachi vel monachae vivunt et laborant. A verbo Graeco μοναστήριον cum Latinum monasterium tum notiones plurimarum linguarum deductae sunt, e.g. monastery (Anglice), монастырь (Russice), monastère (Gallice), monasterio (Hispanice).

Monasteria etiam coenobia (Graece: κοινός 'comunis' + βίος 'vita') vocantur, quod ibi vita communis agitur.

Mos Christianus[recensere | fontem recensere]

Vita monastica orationibus in communitate et contemplatione in secessu silentioso,? labore studiisque constat. Hospites "tamquam Christus suscipiantur."[1] Monachus vel monacha votis per omnem vitam ad monasterium ligati sunt. Monasterium cui abbas praeest abbatia appellatur.

In ecclesia occidentali, monasterium plerumque est particeps alicuius ordinis religiosi, cuius regula dirigitur. Monasteria in oriente sita sua iura et suas leges habent; episcopi ecclesiarum orientalium fere semper ex monasteriis deliguntur.

Forma monasterii[recensere | fontem recensere]

Ecclesia in medio monasterio sita esse solebat. Ab ecclesia in meridiem spectans claustrum erat cum puteo, circum claustrum refectorium, dormitorium, et capitulum, interdum etiam necessarium, quod dormitorio attingebat. Praeterea coquina et officinae, horrea et cellarium, domus hospitum, et alia aedificia ad monasterium pertinebant. In bibliotheca Sangallensis coenobii exstat iconographia monasterii, quae exemplari fuisse putatur ad monasterium aedificandum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam Medio Aevo monasteria loci erant ubi discipuli docebantur et libri servabantur.

Nexus interni

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium spectant.