Opisthoconta
E Vicipaedia
| Opisthoconta | ||
|---|---|---|
spermium & ovum
|
||
| Taxinomia | ||
|
Opisthoconta est unus e sex gregibus Eucaryotorum, animalium unius cellae quae nucleum habent, secundum systematicam Eucaryotorum ab Adl et aliis anno 2005 creatam. Ad eos praesertim pertinent Metazoa (= animalia cum multis nucleis), Fungi et nonnulli greges organismorum unicellularium.
Index |
[recensere] Signa
Insignum morphologicum Opisthocontorum sunt cellulae cum singulo cilio dorsale (posteriore) absque Mastigonemis (fimbria flagelli), quod eis est saltem in uno stadio vitae. Potest quidem apud singula Taxa prorsus amitti postea. Praeterea cellulae possident cinetosomorum (=corpusculi basales ciliarum, structura 9x2+2) vel centriolarum (structura filamentorum 9x3+0) par, quod permutatum esse potest.
[recensere] Systematica discriptio
Adl et alii dividunt Opisthoconta in greges quattuor absque gradibus classicis:
[recensere] Vide etiam
[recensere] Bibliographia
- S. M. Adl et alii, "The New Higher Level Classification of Eukaryotes with Emphasis on the Taxonomy of Protists" in Journal of Eukaryotic Microbiology vol. 52 no. 5 (2005) pp. 399-451
- Cavalier-Smith, "The origin of fungi and pseudofungi" in A. D. M. Rayer et al., edd', Evolutionary Biology of Fungi (1987) pp. 339-353
- A. Stechmann, Cavalier-Smith, "Rooting the eukaryote tree by using a derived gene fusion" in Science vol. 297 (2002) pp. 89–91
- P. O. Wainwright et alii, "Monophyletic origins of the metazoa: an evolutionary link with fungi" in Science vol. 260 (1993) pp. 340-342

