Opfikon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signum
Signum Opfikonis

Notatiae elementi
Pago: Turici
Provincia: Pulliaci
Ambitus: 5.61km²
Populatio: 13442 (fine anni Domini 2007)
Pars Helvetiae ab: Saeculo 15
Lingua: Alamannica
Pagina domestica: www.opfikon.ch
Tabula
Tabula

Opfikon [ˈʔɔpfɪkχoːn] (lingua indigena: [ˈopfikχə])[1] est municipium Helveticum in pagi Turici provincia Pulliaci.

Quom vicus Glattbrugg (Pons Glattis), qui municipio continetur, valde creverit, municipium omne nunc volgo saepe Opfikon-Glattbrugg vocatur.

De Situ[recensere | fontem recensere]

Opfikon situs est in valle Glattis regione inferiore Turici ab urbe spectans ad aquilonem; aeroportus Turici propinquus est. Territorii locus infimus municipalis 420.4 m super aequore maris in confinio Rumilangensi, locus summus 481 m super aequore in silva Hardis est. Areae municipalis, quae 5.61 km² tegit, 37% fert domos, 17.6% aedificiis contegitur commeatus, 27% fundus est colendus, 17% silvae, 1.2% aquae sunt.

Res publica[recensere | fontem recensere]

Creatione ultima 2 Aprilis 2006 peracta hae factiones in consilio communali sedent:

Factio SVP FDP GV (Societas municipalis) CVP EVP SP SD NIO/GLP Numeri civiles juvenes SVP
Sedes 10 4 5 4 3 5 1 2 2

Municipii praeses est Walter Fehr (GV).

De nominis origine[recensere | fontem recensere]

Nomen Opfikonis est derivatum ab hominis nomine *Opfo, quoi suffixum est in pagis Turici Argoviaeque saepe inventum et Lucernae -(i)kon/-(i)ken. Ejusdem suffixi forma -(i)kofen in Thurgovia late et in Helvetiae occidentalis hac parte, quae gentibus germane loquentibus inhabitatur, reperitur, ex quo id parte -ing-, quae ‚apud ipsius satellites’ significat, parteque -hofum, quae germani vocabuli ‚villae’ pluralis est dativus localis, compositum esse intellegimus; talia nomina vicis posita saeculo septimo esse aut octavo ducitur.[1]

*Opfo quom nusquam sit notus, vel forma correpta nominis (velut Otfried) vel derivatio habetur thematis ad hominem vocandum apud gentes Germanicos occidentales *upp-, quod antiquom germanum superiorem *opf-/*upf- factum sit.[1]

Veterrima notatio, qui sine dubio de hoc vico agit, saeculo duodecimo medio Obtinchofa scripta est, quom prior Ubinchova ex anno 744 non est certe attribuenda.[1]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Andres Kristol/Gabrielle Schmid, Opfikon ZH (Bülach) in: Dictionnaire toponymique des communes suisses – Lexikon der schweizerischen Gemeindenamen – Dizionario toponomastico dei comuni svizzeri (DTS|LSG), Centre de dialectologie, Université de Neuchâtel, Verlag Huber, Frauenfeld/Stuttgart/Wien 2005, ISBN 3-7193-1308-5 et Éditions Payot, Lausanne 2005, ISBN 2-601-03336-3, p. 680f.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]