Operatio Market Garden

E Vicipaedia
Milites decidui in caelis Nederlandiae

Operatio Market Garden (Anglice: Operation Market Garden) fuit expeditio militaris secundo bello mundano facta mense Septembri anno 1944, concepta a duce Anglico Bernardo Law Montgomery, qui in animo consilioque habebat pontibus trans flumina Rhenum, Mosam, Vacalum potiri a XXX Divisione Autocurrorum armatorum (XXX Armoured Division) percurrendis ad Germaniam invadendam. Nam de consiliis inventorum haec via e pontibus composita atque maximos praecipuosque amnes transiens pateretur militibus Americanis et Anglicis accessum ad regionem Ruranam Germanicam, gravissimam planitiem officinis et industris bellicis abundantem.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Milites Anglici Divisionis 1st Airborne

Die solis 17 Septembris 1944 res sunt inceptae iactibus "Primae Divisionis Aëreae" (Anglice: 1st Airborne Division) super Arecanum (in Nederlandia) ad pontes Rheni fluminis occupandos, "Centesimae Primae Divisionis Aëreae" (101st Airborne Division) in sito septentrionali urbis Eindhoven et "Octogesimae Secundae Divisionis" (82nd Airborne) in loco meridionali pro urbe Ulpia Noviomago Batavorum ad pontes omnes duasque urbes potiendos.

Milites Divisionis 101st Airborne apud aeroplanum dirutum in Nederlandia

Americana 101st Divisio Aërea Eindhoven haud ingentibus detrimentis habitis occupavit et ullis impedimentis potuit pontes canales "Wilhelmina" et "Zuiter Willemsvaart" transientes capere. Octogensima Secunda Divisio Aërea occupavit trans Mosam pontem una cum Prima Divisione Aërea Britannica sed nec potuerunt illum trans Vacalum flumen (haud remotum ab Ulpia Noviomago Batavorum) potiri ob ingente atque vehemens impetum Germanicorum militum.

Sed gravissima condicio fuit militibus Britannicis qui, inventa via ad Arecanum inimicis copiis plurimis munita, consecuti sunt pontem trans Rhenum et eum occupaverunt parva modo manu, interclusa igitur et a Prima Divisione separata.

Die 18 Septembris, series autocurrorum armatorum Britannicorum Divisionis XXX se cum Centesima Prima Divisione coniunxit et postridie cum Octogesima Secunda. At simul duces Germanici (inter quos memorandus est Curtius Student, qui anno 1941 insulam Cretensem occupavit primum militibus deciduis, magnis iacturis habitis) fecerunt ut omnes expediti autocurri, vehicula, milites (vel manipulus mutilorum militum) loco Arecani urbis concurrerent quam celerrime potuerunt ut coërcerent Anglicorum Polonorumque militum incursum. Die 19 Septembris male evenerunt conatus omnes ad ordinem Germanicum perrompendum.

Ulpia Noviomagus Batavorum post pugnam

Die 20 Septembris, captus est pons trans Vacalum apud Ulpiam Batavorum ab Anglicis Americanisque militibus deciduis sed ob nimis latas paludes et hostes in urbe Ressen resistentes autocurri armati et milites praeterire non potuerunt. Fieri igitur non potuit ut auxilia ad Primam Divisionem Arecani pervenirent.

Die 21 Septembris, Britannici pulsi a ponte sunt et oppressi. Attamen milites Anglici, Iohanne Dutton Frost duce, contra autocurros Germanicos Divisionis "Panzer" appellatae et milites optime exercitatos manipulorum "Waffen-SS" pugnando, etsi tantum armamenta levia haberent, maxima detrimenta inter homines vehiculaque militaria hostibus attulerunt tametsi Germanicis auxilia ingentia alia fuerunt. Reliqua tertia pars militum Anglicorum Primae Divisionis Rhenum transiit parvis scaphis vel natando et in riva septentrionali fluminis apud pagum Oosterbeek constiterunt.

A Septembris die 22 usque ad 26 fuerunt nonnulli impetus copiarum Americanarum et Anglicarum sed fecerunt inania. Denique solum 2200 Britannici milites e 10 000 hominibus Primae Divisionis Aëreae servati sunt, alii sunt necati aut capti. Operatio "Market Garden" fuit igitur decoctio militaris Anglicis Americanisque, quae nihil extulit nisi moras in progressu contra Germaniam.

Detrimenta omnium factionum[recensere | fontem recensere]

Nationes Necati Deperditi Captivi Summatim (pro singulis nationibus) Omnino
Germania 7500–10 000 7500–10 000
Nationes Alligatae 10 404 1342 6450 18 196
Britannia 6484 851 6450 13 785
America 3542 ferme 448 4 000
Polonia 378 fere 32 411

Imagines de Operatione Market Garden[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Operationem Market Garden spectant.