Omarus Pasha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Omar Pasha

Mihailo Omarus Pasha Latas (natus die 24 Novembris 1806 in oppido Plaški Carlostadiensi in regione Croatiae; mortuus die 18 Aprilis 1871 Constantinopolis) dux militum Ottomanicus ex Croatia oriundus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Omarus Pasha ab Abdulmechido sultano Ottomanico in Bosniam missus est, ut eos, qui ea in regione reformas a sultano propositas oppositi erant, coerceret[1]. die 4 Novembris 1853 in primo proelio Belli Crimaeani Russicos milites apud Constantianam Daphnen vicit. Mense Iunio 1854 copiis novis adductis Obsidionem Durostori Russicorum sustulit. Die 17 Februarii 1855 una cum Francicis Proelio Eupatoriae Russicos iterum vicit. Et aliis bellis se fortis praebebat. Anno 1868/69 administer belli Imperii Ottomanici erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pagina de mythistoria Ioannis Andrić de Omaro Pasha scripta