Oetzen

E Vicipaedia
Wikidata Oetzen
Res apud Vicidata repertae:
Oetzen: insigne
Oetzen: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°1′0″N 10°41′0″E
Numerus incolarum: 1 156
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Rosche, Circulus Uelzen

Geographia

Superficies: 30.70 chiliometrum quadratum, 31.07 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q23794089
Territoria finitima: Ulsena, Rätzlingen

Tabula aut despectus

Oetzen: situs
Oetzen: situs

Oetzen commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Oetzen et vici Bruchwedel, Dörmte, Jarlitz, Stöcken, Süttorf pertinent. Ab anno 1972 Oetzen ad Rosche commune generale pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Statio Ferroviaria Oetzen

Quando Oetzen conditum sit, nescimus. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducatu a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Oetzen pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Oetzen coniuncti sunt. Anno eodem Oetzen etiam pars communis generalis Rosche factum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Oetzen spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!