Octupla Via Nobilis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dharmae rota, saepe adhibita signum Octonariae Viae Nobilis

Octupla Via Nobilis, in dharma, doctrina a Buddhae edocta, est iter vel modus vivendi qui ad miseriae (dukkha) cessationem et sibi vigilantiam ducit.[1] Octupla Via Nobilis usitate adhibetur instrumentum inventionis, a quo aliquis scientiam de ultima rerum veritate sibi inveniat. Modus a quo mortales avaritiam, odium, errorem sibi exstirpent, Octupla Via Nobilis est ultima veritas ex Quattuor Veritatibus Nobilibus, veritas cuius prima pars est comprehendere Quattuor Veritates Nobiles.

In omnibus Octuplae Viae Nobilis elementis, nomen adiectivum rectus notionem Sanscritam samyañc Paliensemque sammā exprimit, significans 'conficere, cohaerere, omnes ad unum esse', quae sensum perfectionis integritatisque potest ferre.[2] In symbolismo Buddhisto, Octupla Via Nobilis saepe depictitur dharmae rota, cuius octo radii octo viae elementa exprimunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.accesstoinsight.org/tipitaka/sn/sn56/sn56.011.than.html Dhammacakkappavattana Sutta.
  2. Vide, exempli gratia, Allan (2008).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!