Oberweis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Wisae
Wis quod situm est super fluvio Prumia
Situs Wisae
Nomen Latinum: Wis quod situm est super fluvio Prumia
Nomen Theodiscum: Oberweis
Nomina Latina alia:
 
 
[[Imago:|300px]]
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Rhenania-Palatinatus
Confoederatio regionalis: Bitburg-Land
Provincia: [[Provincia {{{Regierungsbezirk}}}|{{{Regierungsbezirk}}}]]
Circulus urbanus: Wis quod situm est super fluvio Prumia
Coordinata geographica: 49° 57′ 42″ Sept., 6° 25′ 25″ Ort.
Altitudo: 250 supra mare
Area: 9.74 km²
Numerus incolarum: 550 (tempus 2006-12-31)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
Numerus cursualis: 54636
Praefixum telephonicum: 06527
Nota autocineti: BIT
Nota magistratus communalis: 07 2 32 099
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: (confoederationis) Hubert-Prim-Straße 7
54634 Bitburg
Pagina interretialis: [www.bitburg-land.de]
Res politicae
Magister civium : Erwin Schmidt ([[]])

Oberweis est pagus super Flumine Prumia in Rhenania-Palatinato situs, cui sunt 587 incolae et 9.69 chiliometra quadrata.

Historia[recensere | fontem recensere]

De Principio[recensere | fontem recensere]

Traditum est documentum, quod nos docet Hardwinum et coniugem suam monasterio Epternacensi possessiones suas in duobus locis, qui siti erant in pago Bedense, "scilicet Wolfsvalt quod situm est super fluvio Nimisa, et in Wis quod situm est super fluvio Prumia" anno tricensimo-uno regnante Karolo donasse. (Hoc nomen "Wis" fortasse significet Prumiae eluviones.) Igitur hoc est factum anno 802. Sic nescimus, quot annos Oberweis iam ante hanc donationem existiterit. Si autem illo loco nihil exstitisset, monasterio etiam nihil donari potuisset. Seriosam ergo historiam narrantes notamus Oberweis pagum circa mille et ducentroum esse annorum. Tamen inventa sunt testimonia Romanorum et Francorum: In illo agro enim, quo etiam hodie mortui sepeli solent et qui vocatur "Krämersberg" erant tumuli Francorum de saeculo septimo. Etiam in silva Behardro sunt inventa valla Celtica, ex quibus intellegi possit iam ante Christum natum homines ibi vixisse. Simili modo Archaeologum Richardum per silvas ambulantem asciulam praehistoricam invenisse huic rei testimonio est. Verismimile autem non est iam ante Romanos magnas colonias ad Prumiam fuisse. Nam primo Romani, et postea Franci, collebant in vallibus, quae a multis fontibus aquas ad vitam neccesarias apportare poterant. Romano Imperio perito in Oberweis, sicut tota in Eifila, tempori florentissimo erat finis. Aedificia pulcherrima incensa sunt. Germani et Franci denuo aedificabant igno et luto, ut non eorum coloniae postes facile cognosci possent. Secundum quod magister Altmayer scribit in chronica scholastica Oberweisensi "veteres domini de Oberweis, bonis susis destructis, consederunt in Novocastro".Regum Francorum tempore Oberweis erat "Gau Bedensi" vel "Bedgau" attributum, cuius fines erant Prumia, Lieser, Kiela et Ardennes et cuius nomen reduci potest ad Bedam, quam "Bitburg" vocamus et quae iam in itineriario Antonii Caesaris (82 a.C.n. usque ad 30 a.C.n.) dicta est. Saeculo nono, Oberweis iam erat parochia. Quam secundum quasdam illo tempore scriptas epistulas attribui potest parochiis decanatus Bedensis, qui suberat Archidecanatui Treverensi St. Petri. Alio autem loco de Parochia ad St. Remigium in Oberweis fortasse scribetur.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!