Numerus (musica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Numerus[1] in musica est res in se contenta quae cum aliis rebus talibus in perfunctione miscetur. In concentu musicae popularis, exempli gratia, singuli cantus vel res oblatae saepe numeros appellantur. Vocabulum portionibus maiorum operum vocalium (sicut opera, oratorium, theatrum musicum) etiam adhibetur cum partitura, aut manu scripta aut impressa, talis operis numeris consequentibus designat titulos rerum. Usus designationum numerorum in extensis musicae operibus faciliorem reddit meditationes, praecipue cum eorum designationes indicem personarum (vel dramatis personarum) comprehendant.

Opera numerorum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Opera

Opera numerorum (Italice opera a numeri, Theodisce Nummeroper) est opera quae in singulis rebus musicae ("numeris") consistit, quae ex maiore opere facile extrahi possunt.[2] Eae continenter in partitura saepe numerantur, et cum cantu recitatorio vel diverbio dicto alternari possunt. Numeri praecipue in ariis, sed aliquando in rebus gregum consistunt, sicut bicinia, tricinia, quadricinia, quincinia, sexcinia (sive secinia), septencinia, octocinia, vel chori, et saltationes resque instrumentales comprehendere possunt, sicut itinera, sinfoniae, et intermedia.[3] Operae numerorum erant res quotidianae usque ad saeculum undevicensimum iniens, inter quas opera seria, opera buffa, opéra comique, opera ballata, Singspiel, et nonnullae operae grandes.[2]

Substititio numerorum cum musica continua in operis Nicolai Jomelli, Thomae Traetta, Christophori Willibaldi Gluck, coepit et praecipue Wolfgangi Amadei Mozart, cuius operae Le Nozze di Figaro et Don Giovanni nonnulla continent segmenta in quibus numeri distincti a pontibus musicis ad faciendam totam rem musicam coniuguntur. Facta est haec evolutio iam plus conspicua in operis Beethoveniano, Weberanis, et Meyerbeeranis, compositoribus Germanicis, cum autem Rossini, Donizetti, Bellini, et Auber, eorum aequales Italici et Francici, modum operarum numerorum retinerent.[3]

Wagner operam numerorum dramatis causa vehementer condemnavit, qui ei musicam continuam quae argumentum sine intermissione sequitur substituit.[3] Opera numerorum contra consuetudinem cito obsolevit et ultimae Verdianae et omnes operae Puccinianae et scholae verismi, sic describi non possunt.[2] Reapse, paene omnes compositores post Wagner hanc rationem acceperunt.[3] Saeculo autem vicensimo, nonnulli musici modum operarum numerorum considerate redintegraverunt, inter quorum operas Ferruccii Busoni Arlecchino (1917),[4][5] Albani Berg Wozzeck (1925),[2] Pauli Hindemith Cardillac (1926, retractata 1952), et Inguari Strawiński The Rake's Progress (1951).[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 "Number opera" in New Grove.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 Apel, p. 582.
  4. Chris Walton, "Neo-classical opera" in Cooke, p. 108.
  5. Ferruccio Busoni, Arlecchino (1918). Part.-Biibl. 1700. Lipsiae: Breitkopf & Härtel. Vide hanc paginam in International Music Score Library Project. Accessus 3 Octobris 2009.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Apel, Willi, ed. 1969. Harvard Dictionary of Music. Ed. 2a. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 978-0674375017.
  • Cooke, Mervyn. 2005. The Cambridge Companion to Twentieth-Century Opera. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-78009-8.
  • Sadie, Stanley, et John Tyrrell, eds. 2001. The New Grove Dictionary of Music and Musicians. Ed. 2a. Novi Eboraci: Grove's Dictionaries. ISBN 1-56159-239-0.