Numerius Fabius M.f. Ambustus

E Vicipaedia

Numerius (vel Gnaeus) Fabius M.f. Ambustus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti et quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Fabius Ambustus pontifex maximus erat, fratres Kaeso Fabius M.f. Ambustus (tribunus militum annis 404 et 401) atque Quintus Fabius Ambustus, qui Numerii collega anno 401 a.C.n. erat (vide infra). Filius Numerii Marcus Fabius N.f. Ambustus, consul anni 360 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fabius anno 406 a.C.n. primo tribunus militum consulari potestate electus est. Eius collegae tum Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus, Gnaeus Cornelius P.f. Cossus atque Lucius Valerius L.f. Potitus fuerunt. Tum bellum contra Veios et Volscos renovatum est et oppidum Anxur Volscorum expugnatum est[1]. Anno 394 a.C.n. legationi Delphos missae interfuit et deo pars praedae Veiorum captae offerebat[2] et anno 391 Clusium legatus missus est cum fratribus. Quod legati pro Clusiniis et contra Gallos pugnaverunt, Galli bellum Romanis intulerunt[3].

Anno 390 iterum tribunus militum electus est. Tum Galli Romanos agressi sunt et exercitum Romnorum ad Alliam flumen vicerunt. Marcus Furius Camillus tum dictator nominatus est[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 58,6 - 60
  2. op. cit., V 28
  3. op. cit., V 35,5-36,7
  4. op. cit., V 37 seqq.