Roman numeral 10000 CC DD.svg

Nota postalica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mauritiana Caerulea, una ex notis postalicis rarissimis ideoque carissimis omnium temporum.

Nota postalica, vel nota vectoria, vel pittacium cursuale[1], est chartula minuta pretio, quo a cuiusque rei publicae cursu publico edita est, inscripta. Litteris autem atque aliis rebus mittendis hae notae affiguntur, ut, quo illae pretio cursu publico mitti debeant, id solutum esse indicio sint. Notae postalicae imaginibus aut iucundis aut hominum illustrium aut rerum commemoratione dignarum imprimi solent, quamobrem vix quicquam est, quod homines libentius conligant. Qui notarum postalicarum collectores verbo novo philatelistae appellantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Inscripto in libro Harrius Potter et Philosophi Lapis, a Petro Needham converso.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!