Norbertus Burger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Norbertus Burger anno 1983

Norbertus (Theod. Norbert) Burger (natus 24 Novembris 1932 Coloniae, mortuus die 16 Maii 2012 eodem loco) iuris et rerum politicarum peritus Theodiscus et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Burger, postquam anno 1953 testimonium maturitatis accepit, Coloniae iurisprudentiae studebat et secundam probationem adeptus est. Deinde minister publicus urbis coloniae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Burger, qui ab anno 1957 sodalis SPD fuit, cancellariis Gulielmo Brandt in officio cancellario, Helimuto Schmidt in Administerio Foederali Collaborationis Oeconomicae operam dedit. Anno 1980 praefectus urbis Coloniae electus est et ad usque annum 1999 mansit. Annis 1985 ad usque 2000 etiam legatus ad senatum terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]