Noli me tangere

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Noli me tangere" ab Antonio Corigio anno fere 1534 pictum
"Noli me tangere" ab Ioanne Holpenio anno 1524 pictum

"Noli me tangere" vel Graece "Μή μου ἅπτου" fuerunt verba ab Iesu dicta in narratione evangelii Ioannis (20.17) quo tempore Maria Magdalena eum post resurrectionem recognoverit. Res saepissime a pictoribus recreatur.

Titulum "Noli me tangere" anno 1887 Iosephus Rizal praefixit mythistoriae suae de insulis Philippinis nondum liberatis, quippe qui dominos Hispanos quasi immunes et intangibiles videbat.

Noli me tangere quia Caesaris sum[recensere | fontem recensere]

Franciscus Petrarca in carmine "Una candida cerva sopra l'erba" comparationem Laurae suae cum cerva candida facit, verbaque ad collare inscripta citat. Ille primus ad locutionem "Nessun mi tocchi" (qua Italiane vertuntur verba Iesu) coniunxit "Libera farmi al mio Cesare parve" ("Placuit Caesari meo me liberam facere"),[1] quae e fabula antiqua et mediaevali cervi torquati surgunt. Qui saeculo XVI commentarios de operibus Petrarcae scripserunt locutionem Latinam singulam velut fontem carminis Petrarchiani confecerunt, primus omnium fortasse Antonius da Tempo qui anno 1471 in notam textus Petrarchiani marginalem verba Latina scripsit "Noli me tangere quia Caesaris sum"; id anno 1519 et 1525 in editionibus variorum commentorum repetitum est, iuxta historiam commenticiam collarium iussu "Caesaris" cuiusdam in cervis missum.[2] Eodem fere tempore poëta Ioannes Antonius Romanello Petrarcae imitator in carmine "Una cerva gentil" verba inscripta citat partim Italiane, partim Latine: "Tocar non lice la mia carne intera: Caesaris enim sum".[3] Paullo postea, anno fortasse 1526 vel 1527, Thomas Wyatt carmen Petrarchianum Anglice recreavit (incipit "Whoso list to hunt") verbaque ad collare cervae inscripta sic citat: "Noli me tangere, for Caesar's I am".

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petrarca, Rerum vulgarium fragmenta 190
  2. Thomson (1959) p. 231. Vide Li sonette canzoni triumphi del Petrarcha con li soi commenti (Venetiis: Stagnino, 1519) f. 103v; Alexander Vellutello, Le volgare opere del Petrarcha con la espositione di Alessandro Vellutello (Venetiis, 1525) f. 149v
  3. Romanello, Rhythmorum vulgarium (c. 1480) sonn. 3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Noli me tangere spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Noli me tangere" in Lexikon der christlichen Ikonographie vol. 3 (Romae, 1971. ISBN 3-451-22568-9) coll. 332-336
  • Michael Bath, "Imperial Renovatio Symbolism in the "Très riches heures"" in Simiolus vol. 17 (1987) pp. 5-22
  • Joe Glaser, "Wyatt, Petrarch, and the Uses of Mistranslation" in College Literature vol. 11 (1984) pp. 214-222
  • G. Schiller, Ikonographie der christlichen Kunst, vol. 3: Auferstehung und Erhöhung Christi (Güterslohe, 1986. ISBN 3-579-04137-1) pp. 95-98 et tabb. 275-297
  • Patricia Thomson, "Wyatt and the Petrarchan Commentators" in Review of English Studies vol. 10 (1959) pp. 225-233