Niscientia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Niscientia[1], Anglice Niscience, est motus religiosus in Civitatibus Foederatis ortus. Societas Fundata Niscientiae Anna Ree Colton, organizatio parens, anno 1953 ab Anna Ree Colton condita est.[2] Motus, mixtura Christianitatis et spiritualitatis Novae Aetatis, doctrinas Iesu Christi cum responso meditationi coniungit.[3]

Niscientia, nomen quod 'scientia superconscia' significare dicitur, est schola initiatoria et societas fundata ab Anna Ree Colton condita. Societas Niscientiae Fundata Anna Ree Colton, in Glendale Californiae, ad conservandas et distribuendas doctrinas Niscientiae et ad instituendas cappellas precationis et situs investigationis anno 1953 condita est una ab Anna Ree Colton et Ionatana Murro.

Niscientia in doctrinis Iesu, Biblia Sacra, et quibusdam scripturis Orientalis et Occidentalis conditur. Proprietas magni momenti in Niscience est vivere ut creans et spiritualis Dei servus, ut sodales a divino spiritu tacti, per exemplaria divina a Christo data cogitent et creent. Studium Domesticum Niscientiae, res singulis mensibus prolatae, documenta chartae albae appellantur. A conditoribus sectae, haec documenta quotidianas res legendi et studendi praebent quae in serie exercitationes spirituales rationesque sanationis Niscientiae invehunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Melton, J. Gordon (1978). The encyclopedia of American religions , Volume 2. McGrath Pub. Co. pp. 171–72 .
  3. Walker, James K. (2007). The Concise Guide to Today's Religions and Spirituality: Includes Hundreds of Definitions Of*sects, Cults, and Occult Organizations *Alternative Spiritual Beliefs *Christian Denominations *Leaders, Teachings. Harvest House. pp. 238. ISBN 978-0-7369-2011-7  .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!