Ningor caecans

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ningor caecans in Pluteus Glaciei Ekström in Antarctica.
Ningor caecans in Minnesota die 1 Martii 2007. Notandus est orbis finiens obscurum ad medium photographema.

Ningor caecans est status caeli ubi tanta intensitate ningit ut dissimilitudo et facultas videndi per nivem vel arenam magnopere imminuantur hominesque vix videre possint. Finitor omnino evanescit, et puncta rationis absunt.

Hoc prodigium est hominibus periculosissimum, quod frigus ningore magno saepe concurrit. Cum homines caecati limites amittant, frigus eos interficere potest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!