Nigellus Farage

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Nigellus Farage
Res apud Vicidata repertae:
Nigellus Farage: imago
Nigellus Farage: imago
Nativitas: 3 Aprilis 1964; Downe
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Nigel Paul Farage

Familia

Coniunx: Kirsten Farage
Nigellus Farage (ad sinistram partem) cum Demetrio Curcula, ministro delegato rerum externarum Graeco, Bruxellis anno 2013 pictus

Nigellus, vulgo Nigel Farage (natus in oppido Downe burgi Londiniensis Bromley die 3 Aprilis 1964), alumnus Collegii Dulvicensis et negotiator, est politicus Anglicus, olim Factionis Conservativae sodalis, qui anno 1992 inter conditores fuit novae factionis Libertatis Regni Britanniarum.

Ab anno 2006 ad 2009 rursusque a 2010 usque ad diem 4 Iulii 2016 est ductor huius factionis. A die 15 Iulii 2009 legatus est ad Parlamentum Europaeum pro circulo Angliae meridio-orientalis. Ibi ille et Franciscus Speroni ductores sunt factionis parlamentarii Europae Libertatum et Democratiae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Nigellum Farage spectant.