Nicolaus Uwe Benneter

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Uwe Benneter anno 2010 Berolini

Nicolaus Uwe Benneter (natus 1 Martii 1947 Carolsruhae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1966 Benneter maturitatem adeptus Berolini studium iurisprudentiae coepit et anno 1971 probationem primam accepit. Referendarius factus anno 1974 secundam probationem adeptus est. Ab anno 1975 causidicus et ab anno 1985 etiam notarius laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Benneter viduus est et filium habet.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Benneter ab anno 1965 sodalis SPD est et anno 1977 praeses Iuvenum Socialistarum electus est. Sed cum nexus huius foederis cum SPD secare voluisset, eodem anno suadente Egonio Bahr e factione SPD exclusus est. Anno 1983 autem Gerhardus Schröder nitebatur, ut Benneter iterum ad factionem admitteretur. Ab anno 1999 legatus domus legatorum Berolini fuit, ab anno 2002 Dietae Foederalis Germaniae. Anno 2004/2005 secretarius generalis SPD fuit. Anno 2009 electionem perdidit neque iam legatus Dietae Foederalis est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]