Nicolaus Parthenius Giannettasius

E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Parthenius Giannettasius
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Parthenius Giannettasius: imago
Nicolaus Parthenius Giannettasius: imago
Nativitas: 5 Martii 1648; Neapolis
Obitus: 10 Septembris 1715; Massa Lubrensis
Autumnorum Surrentinorum Parthenii Giannettasii titulus

Nicolaus Parthenius Giannettasius SJ (natus die 5 Martii anno 1648 Neapoli; mortuus die 10 Septembris anno 1715) fuit studiosus universarum doctrinarum et poeta Latinus natione Italiana.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1656 Giannettasius omnem familiam pestilentia terribili amisit. Tamen studia quamvis irregularia ac maxima ex parte sine magistro perfecit. Facile grammaticam et litteras Latinas didicit, sed imprimis mathematicae favit. Praeterea studiis linguarum Graecae Hebraicaeque se tradidit. Quindecim annos natus ad studia philosophiae iurisprudentiaeque se contulit. Die 7 Septembris 1666 in Societatem Iesu ingressus est, ubi post tirocinium linguam Latinam Graecamque in collegio Mantiano (Calabria) docuit, deinde theologiam Panormi et Neapoli, denique philosophiam Rhegio. Anno 1679 in collegium Neapolitanum vocatus est, ubi usque ad annum 1705 mathematicam instituit.

His annis scriptor anonymus, Iesuita ut putatur, eum personam principalem dialogi "Giannettasius, vel De animarum transmigratione Pythagorica" intitulati fecit, quod eum iam admodum notum fuisse demonstrat. Eruditione sua adiutus amicitias cum hominibus, qui doctrinis ecclesiae contrarii erant, colebat.

Inter annos Neapoli peractos maximam operum suorum partem perfecit. Praeter litteras institutioni destinatas sicut Universalis cosmographiae elementa (Neapoli 1688) et Universalis geographiae elementa (ibid. 1692) varii versuum libros edidit, inter quos Piscatoria et nautica (1685), Halieutica (1689), Bellica (1697) et imprimis tria temporum anni carmina : Aestates Surrentinae (1696), Autumni Surrentini (1698) et Ver Herculanum (1704). Quartum quindecim Hyemes Puteolanae amplectens in editionem postumam Annus eruditus (1722) intitulatam insertum est.

Giannettasius se poetam doctum praebet, carmina eius rerum historicarum, geographicarum, topographicarum plena sunt, stilo admodum lineari utitur, conceptismi nulla vestigia inveniuntur.

Anno 1705 Giannettasius institutionis finem faciens se recepit. Annis sequentibus studiis se tradidit operaque sua edidit Comite Antonio Rambaldo adiutore.

Historia Neapolitana anno 1701 coepta, verisimiliter 1711 perfecta, 1713 publicata est. Opus ex tribus tomis constans archiepiscopo Neapolitano cardinali Iacobo Cantelmo iubente, qui iam anno 1702 mortuus erat, conscripsit. Historiam Neapolitanam a prinicipiis usque ad annum 1582 amplectitur. Quarta pars quamvis praenuntiata numquam confecta est. Iam aequales illorum temporum opus acerbe iudicaverunt, quod propriis studiis ac bonitate careret.

Die 10 Septembris 1715 Giannettasius mortuus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giannettasius, vel De animarum transmigratione Pythagorica (dialogus philosophicus, editus anno 1978 a L. De Franco, Fiorentiae.)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie