Nicolaus Fouquet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Fouquet. Opus Eduardi Lacretelle

Nicolaus Fouquet (Lutetiae natus die 27 Ianuarii 1615Pinarolii captivus obiit die 23 Martii 1680) fuit vir publicus Francicus ac usque ad annum 1661 praeclarus minister fisci.

Vita[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Fouquet erat praeclarus minister fisci inter regnum Ludovici XIV, cum cardinalis Iulius Mazarinus vicarius regis erat. Post mortem cardinalis die 9 Martii 1661 putatus est regem Ludovicum XIV Fouquet vicarium eius creavisse. Die 17 Augusti 1661 ad inaugurationem villae suae Vaux-le-Vicomte et ad cenam ibi a Francisco Vatel paratam invitavit regem; qui luxuria immodica huius convivii iratus est. Mox propter invidiam divitiarum die 5 Septembris 1661 inopinato, iussu regis et suadente Ioanne Baptista Colbert, Nicolaus Fouquet a Carolo d'Artagnan in vincula coniectus est et post diuturnum processum damnatus est.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Daniel Dessert :Fouquet, Fayard, 1987
  • Jean-Christian Petitfils, Fouquet, Perrin, 1998
  • Paul Morand, Fouquet ou le Soleil offusqué, Gallimard, 1961.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Fouquet spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!