Nicolaus Burdenko

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Burdenko
Николай Нилович Бурденко
Nicolaus Burdenko
Natus 3 Iunii 1876
in vico Kamenka, qui nunc est urbs regionis Pensensis
Obiit 11 Novembris 1946
Moscuae

Nicolaus Nili filius Burdenko (Russice Николай Нилович Бурденко, tr. Nikolaj Nilovič Burdenko; 3 Iunii 187611 Novembris 1946) erat chirurgus Russicus et Sovieticus, conditor neurochirurgiae Russicae, chirurgus princeps Exercitus Rubri Unionis Sovieticae annis 19371946, academicus Academiae Scientiarum URSS ab anno 1939, academicus et primus praeses Academiae Scientiarum Medicarum URSS annis 19441946, anno 1941 Praemio Staliniano, et anno 1943 titulo Herois Laboris Socialisticae ornatus. In bellis Russo-Iaponico, Orbis Terrrarum Primo, Hiemali et Magno Patrio ut medicus militaris participavit.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!