Nicolaus Beraldus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Nicolaus Beraldus (Francogallice: Nicolas Bérauld sive Bérault; natus Aureliani circa annum 1473; mortuus 1550) fuit humanista, philologus, paedagogus. Inter discipulos eius fuit Stephanus Doletus. Circa annum 1494 iter fecit in Italiam, ubi cognovit Hermolaum Barbarum, Angelum Politianum. Scholam vel "paedagogiam" Beraldi in urbe Aureliano visitabat Desiderius Erasmus anno 1506. Inter annos 1513 et 1518, Lutetiae lectiones fecit de Quintiliano, Politiano, Suetonio, Cicerone, Aristotele; editiones confecit operum Politiani, Ioannis Baptistae Pii, Francisci Philelphi, Plinii, Valerii Maximi, Theophylacti, Asconii.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Nicolai Beraldi de vetere ac nouitia iurisprudentia oratio. Lutetiae 1533.
  • Nicolai Beraldi Aurelii dialogus quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari potest. Lugduni apud Gryphium 1534.

Versiones[recensere | fontem recensere]

  • Metaphrasis Nicolai Beraldi in Oeconomicon Aristotelis. Lutetiae circa annum 1510.
  • Luciani dialogi duo

Opera a Beraldo edita[recensere | fontem recensere]

  • Appianus Alexandrinus De bellis civilibus Romanorum, cum libro perquam eleganti qui Illyrius, et altero qui Celticus inscribitur versione Latina Petri Candidi Decembrii, cum epistola dedicatoria N. Beraldi (Lutetiae 1521).
  • Angelus Politianus, Opera omnia. Lutetiae: Ascensius, 1512.
    • Angelus Politianus, Sylva cui titulus est Rusticus cum Nicolai Beraldi interpretatione. Basileae 1518.
  • Ioannes Baptista Pius, In Carum Lucretium poetam commentarii. Lutetiae: Ascensius, 1514.
  • Thomas Radinus Todischus, Sideralis abyssus. Lutetiae: Ascensius, 1514.
  • Franciscus Philelphus, Conuiuiorum Francisci Philelphi libri duo eruditi. Lutetiae circa annos 1515/1520.
  • Plinius, Naturalis historia. Lutetiae 1516.
  • Valerius Maximus, Dictorum ac factorum memorabilium collectanea. Lutetiae 1517.
  • Theophylactus, Commentarii in Pauli epistolas. Lutetiae 1518.
  • Athanasius, Opera, a Christophoro de Porsena, Ambrosio monacho et Angelo Politiano Latine versa. Lutetiae 1519.
  • Asconius, In orationes M. Tullii Ciceronis enarrationes. Lutetiae 1520.
  • Suetonius, De duodecim Caesarum vitis. Lutetiae circa annum 1520.
  • Ioannes Crastonus, Dictionarium Graecum innumeris locis auctum. Lutetiae 1522.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marie-Madeleine de la Garanderie, "Comment parler couramment le latin: un dialogue de Nicolas Bérault (1534)" in Acta Conventus Neo-Latini Turonensis (Lutetiae 1980) pp. 481-493.
  • Marie-Madeleine de la Garanderie, "Travaux italiens et français sur Pline l’Ancien: l’édition parisienne de Nicolas Bérault (1516)" in L’aube de la Renaissance (Genavae 1991) pp. 209-224.
  • Perrine Galand-Hallyn, "Nicolas Bérault lecteur de Politien" in Luisa Secchi Tarugi (ed.), Poliziano nel suo tempo: atti del VI Convegno internazionale (Chianciano-Montepulciano 18-21 luglio 1994) (Florentiae 1996) pp. 411-427.


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.