Nicephorus Bryennius (Caesar)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nicephorus Bryennius (Graece: Νικηφόρος Βρυέννιος; mortuus vel 1137 vel 1138) fuit dux exercituum, rerum politicarum peritus et historicus Byzantinus. Principissa Anna Comnena, uxor eius, fuit et illa rerum gestarum scriptrix.

Nicephorus Bryennius fuit seu filius seu nepos illius Nicephori qui in proelio iuxta Mantziciert anno 1171 pugnavit et postea dux Bulgariae fuit.[1] Principissam Annam, imperatoris filiam, in matrimonium anno 1097 duxit. Anno 1107 contra Bohemundum, filium Roberti Guiscardi, militavit qui Epirum aggressus est; eum anno insequente Nicephorus ad foedera conficienda suasit, titulumque "Caesar", mercedem boni successus, anno 1109 vel 1110 meruit. Annis 1114 et 1115 cum socro ad Philippopolim properavit ut Paulicianos ad fidem orthodoxam reducerent; anno insequente ambo contra Selgiukidas Iconienses bellaverunt.

Alexio anno 1118 aegrotante multi (inter quos imperatrix Irene Ducaena cum filia Anna) Nicephorum, loco Ioannis filii imperatoris, successioni praeferre voluerunt, ipso fortasse nolente. Alexius filium suum promovere maluit. Anno 1137 una cum Ioanne in Ciliciam et Syriam ad bellum faciendum progressus est, sed iam invalidus; ibi aegritudine graviori affectus mox Constantinopoli reditus est, eodem fere anno moriturus.

Anna Comnena in praefatione Alexiados adseverat Nicephorum, suadente Irene imperatrice, Commentarios incepisse praecipue ut vitam socri Alexii celebraret, sed non perfecisse, annis 1070-1079 tantum descriptis; seipsam igitur, loco mariti mortui, patris res gestas narraturam.

Nicephorus Bryennius ex Anna genuit liberos sex:

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum fontes duos fuit filius Nicephori Bryennii (Ioannes Zonaras, Epitome historiarum 18.22); similiter Theophylactus, archiepiscopus Bulgariae Nicephorum seniorem "patrem generi" imperatoris Alexii appellat (epistula 31: PG vol. 126 col. 428). Sed res rarissima erat apud Byzantinos filium idem praenomen ac patrem gerere. Secundum Annam Comnenam (Alexias, 7.2.6) iunior fuit πρόγονος, scil. "progenies", senioris.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Maria Elisabetta Colonna, Gli storici Bizantini dal IV al XV secolo (Napoli: Armanni, 1956) pp. 6-7
  • Δημήτρης Τσουγκαράκης, Δέσποινα Τσουκλίδου, edd., Νικηφόρος Βρυέννιος: Ύλη ιστορίας (Athenis: Κανάκης, 1996) pp. 12-16


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!