Nicephorus Blemmydes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Nicephorus Blemmydes (Graece: Νικηφόρος Βλεμμύδης) fuit homo doctus praestantissimus omnium Imperii Nicaeni, qui 13. saeculo floruit.

Natus est 1197 Constantinopoli medici familia secundo secundogenitus. Urbe imperiali anno 1204 per Crucesignatores capta in Asiam Minorem migravit. Ibi primum artibus liberalibus Prusae, dein Nicaeae, Smyrnae et Scamandro institutus est. Praecipue medicinae, philosophiae, theologiae, rerum mathematicarum, astronomiae, rationibus logicis et rhetoricae arti studuit. Denique in numeros ecclesiasticos vocatus virenter atque alaciter controversiae utriusque ecclesiae, orthodoxae et catholicae, interfuit provehens doctrinam occidentalis fidei.

Blemmydes etiam inchoavit scholam propriam ubi Theodorus II Ducas Lascares atque Georgius Acropolites eruditi sunt. Iam provecta aetate in monasterio a seipso Ephesi condito ultimos dies agere consilium cepit ibique anno 1272 defunctus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Autobiographia
  • Epistula universalior
  • Epitome logica
  • Epitome physica
  • Expositio in Psalmos
  • De processione Spiritus Sancti
  • De regia pellice templo ejecta
  • De regis oficiis
  • Laudatio Sancti Ioanni Evangelistae
  • Orationes de vitae fine
  • Regia statua
  • Sermo ad monachos suos