Negotium
E Vicipaedia
(Redirectum de Negotiatio)
Negotium dicitur omne, quod homines quaestus causa agunt, quod contrarium est otio et operationibus benevolis.
Negotia operantur homines operarii singuli aut consociati in societatibus vel collegiis. Conductor dicitur negotiator qui negotium suscipit vel elaborat.
Negotiatio omnes actus dicitur, quibus negotia perficiuntur, complectitque faenerationem, rerum fabricationem, involutionem, mercaturam, praeconia, transportationem, venditionem, et apparitionem.
Venditio complectit et negotiationes mercatorum magnariorum, qui mercimonia institoribus vendunt, et quoque negotiationes institorum, qui vendunt usoribus finalibus — comsumptoribus (h. e. qui consumunt).
Nexus externi[recensere]
| Vicicitatio habet citationes quae ad laborem spectant. |
| Haec stipula ad oeconomiam spectat. Amplifica, si potes! |