Nationalis Investigationis Aestuarinae Reservatio Guana Tolomato Matanzas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Praetorium reservationis

Nationalis Investigationis Aestuarinae Reservatio Guana Tolomato Matanzas (Anglice: Guana Tolomato Matanzas National Estuarine Research Reserve), in Primo Litore Floridae sita, est pars Nationalis Investigationis Aestuarinae Reservationum Systematis, reticuli viginti sex litoralium regionum protectarum secundum oram Civitatis Foederatis ab Alasca ad Portum Divitem. Hoc systema est consortium NOAA? et litoralium Civitatum Foederatarum civitatum ad protegendas terras aestuarinas aquasque dicatum.[1]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Reservationi sunt plus quam 240 km² (60 000 agri) paludinum salsarum et rhizophoracearum umidorum quae ad aestum pertinent. Comprehendit alvea ostreidarum, lacunas quae ad aestum pertinent, habitationes ancipites, et maria ante litus trans comitatus Sancti Ioannis et Flagler. Hoc systema oecologicam plantarum animaliumque marinorum ubertatem gignit, generibus vitis marinis magnae commercii aestimationis comprehensis. Regiones altiores comprehendunt plana pinorum ligna, parva lignorum durorum dumeta maritima, fila thiniaque litoralia, et rhizophoraceas.[2]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The National Estuarine Research Reserve System" 
  2. "Guana - Tolomato - Matanzas National Estuarine Research Reserve" 

Proposita apud www.dep.state.fl.us.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!