Nationale Rerum Nivalium Glacialiumque Tabularium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Symbolum tabularii (Anglice signata).

Nationale Rerum Nivalium Glacialiumque Tabularium (Anglice National Snow and Ice Data Center) est tabularium nuntiorum et referendorum a Civitatibus Foederatis constitutum, quod investigationes polares et cryosphaericas adiuvat. Tabularium data digitalia et analogica de nive et glacie curat et distribuit, data conservans de tegmine nivis, labinis nivis, glaciariis, ice sheets?, glacie aquae dulcis, glacie Marina, glacie terrestre, pruina perenne, glacie atmosphaerica, palaeoglaciologia, et columnis glacialibus.

Tabularium est pars Adiuvantis Investigationis in Scientiis Circumiectorum Instituti Universitatis Coloratensis, et cum Nationale Geophysicalium Datorum Tabulario Nationalis Administrationis Oceanicae et Atmosphaericae per pactum adiuvandi coniungitur. Id est pro uno ex octo Distributis Archivorum Laborantium Tabulariis? a Nationale Aeronauticae et Spatii Administratione pecunia sustenta ad curanda et distribuenda data ex satellibus prioribus hodiernisque et programmatibus camporum mensurandorum. Tabularium etiam Nationalem Scientiae Societatem Fundatam adiuvat per Advanced Cooperative Arctic Data and Information Service?, Exchange For Local Observations and Knowledge of the Arctic?, et Antarcticum Datorum Glaciologicorum Tabularium. Nationale Rerum Nivalium Glacialiumque Tabularium praeterea est pars Systematis Datorum Telluris ICSU. Marcus Serreze tabularium moderatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!