Latinitas nondum censa

Nathan Bailey

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nathan Bailey (mortuus die 27 Iunii 1742) fuit lexicographus et philologus Britannicus, auctor principalis dictionarii cuius titulus est Dictionarium Britannicum: a more compleat universal etymological English dictionary than any extant, anno 1730 edito, adiuvantibus Philippo Miller botanista necnon G. Gordon mathematico; cuius origo fuit lexicum minus anno 1721 a Bailey solo divulgatum, titulo An universal etymological English dictionary. Nathan Bailey alios libros edidit, inter quos Dictionarium domesticum, opusque Colloquia familiaria Erasmi Roterodami Anglice vertit. Ad ecclesiam Septimi Diei Adventistarum ab anno 1691 haerebat; scholam in oppido Stepney iuxta Londinium tenebat.

Dictionarium Britannicum fuit fons principalis operis lexicographici Samuelis Johnson; exemplar enim paginis inanibus interfoliatum Johnson ad exscribendum A Dictionary of the English Language adhibitus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]