Napoleo Iosephus Carolus Paulus Bonaparte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Napoleo Iosephus Carolus Paulus Bonaparte anno 1860

Napoleo Iosephus Carolus Paulus (Francice Napoléon Joseph Charles Paul, saepe etiam Plon-Plon vocatus) Bonaparte (natus die 9 Septembris 1822 Tergestis, mortuus 17 Martii 1891 Romae) vir publicus ac dux militum Francicus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Napoleo Iosephus Carolus Paulus Bonaparte cum filiis

Napoleo Iosephus Carolus Paulus Bonaparte filius secundus Hieronymi Bonaparte, fratris Napoleonis I imperatoris Francorum et regis Westphaliae atque Catharinae filiae Friderici I regis Virtembergiae erat. Ad usque annum 1856, cum Napoleo Eugenius Ludovicus Bonaparte natus esset, etiam heres imperii fuit. Ipse anno 1859 Mariam Clothildam, filiam Victorii Emmanuelis II regis Sardiniae in matrimonium duxit. Habuerunt tres liberos:

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Napoleo Iosephus Carolus Paulus Bonaparte in exilio parentum natus annis 1837 - 1840 in exercitu Virtembergiae militavit. Anno 1848 legatus in Concilium Nationale Franciae electus est. Cum Napoleo III rerum potitus esset et Secundum Imperium Francicum proclamavisset, anno 1852 generalis exercitus Francici atque senator factus est. In expeditione Francica ad Bellum Crimaeanum "Plon-Plon" tertiam divisionem duxit, in Proelio Almae fortiter certavit, sed tum controversiam habuit cum generali de Canrobert et in patriam revertebat. Anno 1858/59 administer Agerii atque coloniarum fuit. Tum Bello altero de libertate Italica interfuit. Anno 1865 gratiam Napoleonis III amisit, cum oratione "imperium liberale" postulavisset, et e vita publica se recessit. Postquam Imperium Secundum anno 1870 finem habuit, Plon-Plon anno 1871 legatus ad consilium generalis Corsicae, anno 1876 etiam legatus ad parlamentum Francicum electus est. Anno 1879, post mortem "Napoleonis IV", filii Napoleonis III, nunc Plonplon princeps novus heres Imperii Francici se gerebat. Sed "Napoleo IV" ex testamento huius filium Napoleonem Victorem Hieronymum Fridericum Bonaparte Napoleonem V heredem destinavit. Anno 1883 brevi tempore incarceratus est, quod suffragium de imperio restituto postulaverat et anno 1886 lege exsilii promulgata cum ceteris heredibus solii Francicis patriam relinquere coactus est. Annos ultimos in Helvetia vixit atque in itinero Romae mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Napoleo Iosephus Carolus Paulus Bonaparte spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Franz Herre, Napoleon III, Glanz und Elend des Zweiten Kaiserreiches, Monachii 1990, ISBN 3-570-07570-2