Napoleo Andreas Tuiteleleapaga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Napoleo Andreas Tuiteleleapaga (natus die 17 Maii 1904 in Samoa Americana, mortuus 31 Decembris 1988 eodem loco) fuit iurisconsultus, compositor, et musicus Samoanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Napoleo natus est Tutuilae in Samoa Americana die 6 Martii 1904, primus ex undecimo filiis Teofilonis Ta’afano Iuli et Lusiae Tuiteleleapaga uxoris. Ei fuerunt novem fratres (Pula Nikolao Iuli, Maselino Iuli, Ropati "Papu" Iuli, Lemanu’a Maselino Iuli, Leto’a Iereneo Iuli, Aukuso "Gus" Iuli, et tres qui iuvenes obierunt) et una soror (To’asefulu Kolotita To’omata Iuli-Tavale).

Frequentavit Scholam Fratrum Mariae in vico Leone Comitatus Alatauae Pagi Occidentalis Tutuilae Insulae. Digressus est ex gradu sexto apud hanc scholam anno 1921 aetatis suae septimo decimo, et iterum ex gradu octavo anno 1924. Commercio epistularum post iurisprudentiae studium annorum paene quinque (19431948) gradum LL.B. adeptus est. Ut homo liberaliter educatus fiat, ad Californiam in Civitatibus Foederatis anno 1958 immigravit, et studiosus peculiaris in Schola Iurium Loyolensi apud Angelopolitem annis 1962 ad 1965 adfuit.

Conductus est a Classi Civitatum Foederatarum ut Alano M. MacQuarrie, duci suffecto (Anglice: Lieutenant Commander), apud navalem Tutuilae stationem ministret dum MacQuarrie, adiutor castrensis (aide-de-camp) Navarchi Thomas F. Darden, ultimi gubernatoris navalis, ut imperium insularum a gubernatione navali ad "Departmentum" Interioris transferatur diplomata secretissima pertractabat.

Operarius procuratorque reipublicae circumivit ad paene omnes civitates unionis quinquaginta, etiam ad Portum Divitum, Insulas Virginis, et nonnullas vicitates, praecipue Tongam, Vitios, et Novam Zelandiam, ubi cum regibus, reginis, primis ministris, et aliis nobilibus ad cenam accubuit.

Anno 1966, cum Lyndon B. Johnson, Praeses CFA, Tutuilam adiret, Napoleo pro gubernatore et sociis Consilii pro Mansionis Presidis orationem scripsit ritusque salutationis conduxit.

Die 29 Iunii 1969, Natagiala Tuiteleleapaga proavo mortuo, Napoleo titulum familiarem Tuiteleleapagam accepit.

Napoleo primum duxit Pousilaoleualesiameleke Pesam, iterum ut videtur Thelmam King. Napoleoni et Pousilaoleualesiameleki fuit solum unus filius legitimus, Aveolela Napoleo Tuiteleleapaga.

Occupationes[recensere | fontem recensere]

Napoleo fuit magister, clericus, secretarius, stenographus, numerarius (statistician), diurnista, interpres, editor (diurni gubernationis, O Le Fa'atonu), minister investigationis pro legislatura Samoae Americanae, praeses Commissionis Historiae Samoae Americanae, minister deprehensionis pro Summo Samoae Americanae Iudicio, et caput magistratuum et iudiciorum vicanorum.

Fuit etiam socius Commissionis Selectionis Gubernationis Samoae Americanae, East-West Center; American Samoa Copra Board; Samoa Church Unification Committee; International Association of Investigators & Special Police; Ordinis Rosicruciani; et Sierra Club. Fuit "eques magnus" International Mark Twain Society. Fuit etiam alumnus Loyola Law School.

Mors[recensere | fontem recensere]

Napoleo senex nonnullos annos in continentalibus Civitatibus Foederatis Americae habitabat, sed mense Decembre 1988 redivit ad suos in Leone vico, ubi mox obiit. Vespere die 31 Decembris, vexatus quia pueri novum annum celebrantes pyrotechnicas incendebant, exivit foras ut eos admoneat. Igni autem a quodam puero iuxta eum inflammato, ipse, "impetum cordis" sustinens, cito mortem occubuit. Eius titulus ad Ioannem Fue Tuiteleleapaga cognatum pervenit.

Carmina musica[recensere | fontem recensere]

Carmina sancta[recensere | fontem recensere]

Socius Ecclesiae Catholicae Romanae, Napoleo populorum Samoae Americanae Catholicorum partes in Samoano pro Unificatione Ecclesiae Consilio egit. Hoc in opere, verba musicamque multorum hymnorum composuit, et chorum Catholicum apud Leonem multos annos conduxit. Cantum "Vivat Papa" ex Anglico in linguam Samoanam convertit, et hymnum pro Pio Taofinuu, primo cardinale Samoano, composuit[1] Fere eodem tempore, Monsignore E. Macchi et Marzinko episcopo legatis Vaticanis insulas visitantibus, Napoleo pro episcopo, presbyteris, monachis, catechistis, et omnibus Catholicis Samoanis, Papam Paulum VI ad Samoas invisendas invitavit.[2]

Per ritus papae salutatae, Napoleo facilitatem in ordinando monstravit: cum tempus esset breve, ei oportuit tres cantus—"Vivat Papa," "Vexillum Stellis Punctatum," et "Amerika Samoa"—in tribus minutis perfungi; nihilominus, ipse quinque choros, plus quam 400 cantores comprehendentes, et tres greges, qui ante inter se non meditati erant, feliciter conduxit.

Carmina profana[recensere | fontem recensere]

Napoleo inter insulanos fuit compositor inclutus. Territorialem Samoae Americae cantum, multa cantica, et musicam pro pelliculis Hollywood in Insulis Pacificis sitis composuit.[3] Sua in his canticis iura ad aerarium pertinentia populo Samoae Americanae donavit.

Composuit, cum Ray Evans et Jay Livingston, carmen "Tele Ia o le Sami" ("Multi pisces in mari"), Anglice "Let Me Hear You Whisper" dictum; multi cantores et greges Samoani, inter eos grege Samoan Surf Riders[4] et cantatore Lole,[5] hoc carmen perfuncti sunt.

Inter sua cantica pro pelliculis sunt "Pacific Isle" et "Hawaiian Chant," carmina composita pro Paradise Isle, pellicula anno 1937 divulgata.[6] Ipse praeterea in nominatione viarum Samoa et Talofa in Hollywood versatus est.

Alia Napoleonis carmina in insulis Samoanis celebria sunt:

  • "Ua Mamalu"
  • "Migoi, Migoi"
  • "Talofa, si o Matou Alofa"
  • "Sau ia, Se’i e Maimoa"
  • "Falagiga o le Nu’u o le Leone"
  • "Se’i Tulouna Pule Ono ma Tumua"
  • "O le Aso Pasikate"
  • "Leone, o lo’u Nu’u e"
  • "Pese o Moseniolo Eseese"
  • "Vi’i o le Fale Laumei, Falema’i i Fagaalu" [LBJ Tropical Medical Center]
  • "Lagaali o Maugasa"
  • "Figota o le Sami—Pone Segasega Tuu’u"

"Amerika Samoa!"[recensere | fontem recensere]

Inclutissima Napoleonis confectio est cantus territorialis Samoae Americanae,[7] quem composuit anno aetatis suae fere vicensimo octavo. Verba a Mariota Tiumalu Tuiasosopo scripta sunt, et omnis cantus a senatu territoriali anno 1950 ascitus est.

Amerika Samoa, Samoa Americana,
lo’u atunu’u pele ‘oe, tu, mea patria carissima,
ou te tiu i lou igoa. tuo nomine laetor.
o ‘oe o lo’u fa’amoemoe; Tu es mea spes;
o ‘oe o le penina o le Pasefika. tu es margarita Pacifici.
E mo’omia e motu e lima. Tuae insulae quinque optantur.
E ua ta’uta’ua au aga i fanua, Tui mores peregre commemorantur,
ma ou tala mai anamua. et tuae res antiquitatis.
Tutuila ma Manu’a, Tutuila et Manua,
Ala mai ia! tu i luga! expergiscere! consiste!
Tautua ma punou i lou malo Servi et saluta tuam gubernationem.
Ia manuia ia uluola Fortunatus sit auctus
Amerika Samoa, Samoae Americanae,
o le malo o le sa’olotoga. gubernationis libertatis.
Tautua ma punou i lou malo. Servi et saluta tuam gubernationem.
Ia manuia ia uluola, Fortunatus sit auctus
Amerika Samoa, Samoae Americanae,
'O le malo o le sa'olotoga. Gubernationis libertatis.
Soifua ma ia manuia, Ave atque adeo vale,
teine Samoa. puella Samoana.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pio Cardinal Taofinu'u, S. M. ÔÇá apud www.cardinalrating.com.
  2. Tautai (Piscator, vol. 2, no. 11 (Novembris 1970).
  3. [1].
  4. netsoundsmusic.com - music marketplace - cds, records, cd singles, rare music, used music, vinyl, dvds, collectable apud www.netsoundsmusic.com.
  5. Samoa apud www.kiwimunchies.com.
  6. De pellicula "Paradise Isle" in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
  7. Amerika Samoa - enyclopaedia article about Amerika Samoa apud www.pro-researcher.co.uk.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!