Nanguinata

E Vicipaedia
(Redirectum de Naginata)
Nanguinatam vibrat herois Iaponica nomine Ishi-Jo.
Nanguinata.

Nanguinata (-ae, f.)[1] sive Iaponice Naginata (なぎなた, 長刀 seu 薙刀) est armaturae hastatae genus Iaponicum, vidubio simile. Recentiores Iapones tale ferramentum mulieribus aptum habuerunt. Consistit ex hastili ligneo, cum ferro curvo (acie convexo). Saepe est "crux" seu scutellum inter hastile et laminam. Nonnumquam in calce nanguinatae est pomellum seu cuspis, quae naginatam armamentum biceps efficit. Longitudo conti solet hominis eam deportantis aequari, ferrum autem solet esse duos tresve pedes Iaponicos longum esse. Sicut gladiorum Iaponicorum lamina nanguitatae egregia chalybis temperatura excuditur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nanguinata primum evidetur in libro Kojiki anni 712, et a sacerdotibus bellatoribus Iamambuxis, in aevo qui Nara dicitur, circa 750 adhibebatur. In tabulis proeliis anno 936 depictis, nangitata in usu videtur. Additio ocrearum (sune-ate) armis Iaponicis verisimiliter effecta est causa vulnerum nanguitatis inflictorum. Saeculo 17 praevalentibus sclopetis usus nanguitatae in pugno commisso valde diminuta est.

Usus[recensere | fontem recensere]

Nanguinata punctim feriri potest, sed eo quod tam bene libratur pondus ferramenti, saepius vibrantur vel volvuntur ut magnum et latum contiguum describitur: ferri curvitura praestat caesim vulnerare. Deportans peritus quinque pedes altus posset, aiunt, 380 pedes quadratos terrenae apertae et planae contegere, qua de casa tales homines saepe dispositi sunt ut campum ab hostibus apperirent. Et ars naguinatae ars martialis Iaponica est.

Fontes Latini[recensere | fontem recensere]

"accedit pilum auro argentoue bracteatum, falce præfixum: nanguinatam appellant."[1]
  • 1605 Hayi De Rebus Iaponicis Indicis et Peruanis Epistolae Recentiores, p. 168
"Adhæc misit Nanguinatã, (quod instrumentum est bellicum, simile hellebardæ, sed longiore hastili) perinde ornatam."[2]
"Peditum singuli acinaces duos gestant : præter hos sclopetum, hastas longas & quas vocant Nanguinatas, Maffeus Nanguinatam interpretatur pilum auro argentóve, bracteatum, falce præfixum." (p.57)[3]
"milites tam Dayri quam Cæsaris dispositi (omnes induti oblongis albis tunicis, capite gestabant nigram lacca oblitam galeam, armati duobus gladiis incurvis, quos acinaces vocamus, & una Nanganetta (sive Japonica hasta) arcebant populum & liberum carpebtis atque equitatui fervabant iter." (pp. 97-9)[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide fontes subter citatos