Nagasacium (urbs)
Nagasacium (-ii, n.) (Iaponice 長崎市) urbs in Iaponiae Ciusii et prefecturae nominis eiusdem caput est.
Index |
Historia [recensere]
Condita est abhinc 500 annos. In principio autem erat vicus solus. Exploratores ex Europa in medio saeculo sexto decimo( 16°) revera hanc urbem condiderunt auxeruntque, cum navis Portugalis sedit in ripis Cagoscimae capitis. Apostolus Iesuita Franciscus Xaverius in Iaponiam venit anno 1549, sed quamquam in Sinam anno 1551 profectus est ibi mortuusque est paulum post, discipuli in Iaponia manserunt et converterunt plures duces( daimyo,daimyō). Inter quos maximus erat Bartholomaeus Sumitada Ōmura qui conversione maxime fructus est, quod mercis partem acceperit quam inferebant naves Portugalis in portum quem constituerunt in Nagasacio anno 1571 urbis conditae, se adiuvante. In 16 saeculo item, commeabantur mercatores et missionarii christianorum e Lusitania, Batavia, Anglia, Hispania, suspectantes et timentes shogunatus praefecti iaponae ne Iaponiam illi irrupissent, peregrini intrantes vetati sunt nisi mercatores Bativiarum, Sinicarum in sola porta patefacta Dedzima nunc Nagasaci per 200 annos donec Matthew Perry, praefectus classis, apertum iaponiae ad mundum compulit anno 1854 cum Conventione Canagavae anno 1854 [1] est.
Portis patefactis, nonnullos annos societas Iaponiae valde velociter mutavit occidentalem contingentem renovationis. Per motum Meidzi Ishin, Shogun coactus fuit abdicare, systemate foederis abolito, imperator restitutus fuit. Posteriori, valde proficiebat technologiam scientiamque. Multae institutiones occidentis adhibitae quarum sunt indolis legalis, rectionis, oeconimiae, socialis, militaris, quae Iaponiae orbe potentiam mutaverut. Ob cupiditatem novae Iaponiae ad bella cum Sericis anno 1895 et Sarmata anno 1905 duxerunt. Iaponia in Bello Orbis Terrarum Secundo anno 1941 concitator erat passim Serem, Coream, Philippinas etc. Bombae atomicae delapsi in Nagasaci et Hiroshima quarum prima est in historia globalis usu armorum nuclearum.
Loci [recensere]
1670, Pexenfelderi Apparatus Eruditionis:
- "Urbes nominatiores et memorabiliores sunt ... in Japonia, Meacum, Jendo, Nangasachum, Christianorum martyrio celebre" p. 475-6
1674, Adami Widl Epodon Liber, carmen VII (p.17) "Rubicundum post se crepusculum plurimorum in Societate Martyrum relinquit."
-
- Quot sunt gigantes gente forti
- Non Japonum veriti caminos?
- Quot sunt gigantes gente forti
- Quà Nangasachum, Regia Civitas,
- Negotioso litore considet,
- Commerciis pollens, et auro,
- Atque foro celebrata multo...
- Commerciis pollens, et auro,
1977, Egger Lexicon Nominum Locorum
- Nagasakium, ii, n.
- Est urbs Iaponica.
- Nagasakienses, ium; Nagasakiensis, e. (p. 212 s.v. Nagasaki)
Geographia [recensere]
- Insula Desima
- Mons Inasa
- Portus Nagasacii
Monumentum [recensere]
- Imago Precationis Pacis
- Pons perspicilli
- Xystum Gloverii
- Xystum Pacis
Homines [recensere]
- Philippus Franciscus de Siebold (medicus)
- Cusumoto Inea (medica)
- Thomas Blakus Glover (sive Gloverius)
- Fredericus Ringer
- Nagaius Paulus Tacasius (magus)
- Miva Acihiro (cantor,actor)
Notae [recensere]
- ↑ *Perry, Matthew Calbraith. (1856). Narrative of the expedition of an American Squadron to the China Seas and Japan, 1856.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |