Nafanua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nafanua (Samoane: Nāfanua, e 'celatum' et fanua 'in terra'), filia Saveasiuleonis dei et Tilafaigae, in Pulotu cum animis hominum defunctorum habitat. Secundum fabulam, suspirio Taii oratoris oppressi audito, in terram emersit Nafanua, inimicos Falealuponis repulit, et vici hominibus iura, mores, honores dedit (Cox 1997:131–133; Seringer 1976:46–53) ; quam ob rem epitheton honorificum Auvaae, ducis principalis Falealuponis, est Va‘a Fa‘atau a Nāfanua 'Mercatoria Nafanuae Scapha'—id est, spirituale deae medium, quia in religione antiqua dei et spiritus per media humana praecinuerunt.

Altera Nafanua erat dea certi viculi in Upolu (Turner 1884:39–40).

Vox Nafanua est nomen naviculi lictorum qui inter Upolum et Savaios circa annum 1991 navigabat (Cox 1997:220).

Vox etiam est nomen honorificum quod duces et oratores Falealuponis claris alienigenis aliquando concedunt. Circa annum 1990, nomen Paulo Alano Cox, ethnobotanistae Americanae, concesserunt (Cox 1997:168–173).

Nexus[recensere | fontem recensere]

Programa Naviculorum Lictorum Pacifica

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • [Seringer], Herman. 1976. Myths and Legends of Samoa : Tala o le Vavau : Samoan text by C. Stuebel: English Translation by Brother Herman: Illustrated by Iosua Toafa. Wellingtoniae, Sancti Dionysii, Londinii : A. H. & A. W. Reed.—"The Legend of Taema, Tilafaiga and Nafanua" (pp. 46–53).
  • Stübel, O[skar]. [Wilhelm]. 1896. Samoanische Texte[:] Unter Behülfe von Eingeborenen Gesammelt und Übersetzt. Berolini: Veröffentlichungen aus dem Königlichen Mus. für Völkerkunde, 5, nos. 2–4.
  • Turner, George. 1884. Samoa a Hundred Years Ago and Long Before. Londinii : Macmillan.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!