Nadia Krupskaja

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nadia Krupskaja
Надежда Крупская
Nadia Krupskaja
Nadia Krupskaja
Nata 26 Februarii 1869
Petropoli in Imperio Russico
Obiit 27 Februarii 1939
Moscuae in Unione Sovietica

Nadia Constantini filia Krupskaja (Russice Надежда Константиновна Крупская, tr. Nadežda Konstantinovna Krupskaja; 26 Februarii 186927 Februarii 1939) erat revolutionaria Russica et rerum politicarum perita Sovietica.

Krupskaja ab anno 1890 in circulis marxisticis rerum novarum cupidis participabat. Anno 1898 socia factionis communisticae et eodem anno uxor Vladimiri Lenin facta est. Socia operis mariti sui fuit. In revolutione Octobris anni 1917 participavit. Postea in 'commissariato populari' educationis Russicae SFSR et Unionis Sovieticae laborabat, anno 1929 vicaria 'comissarii popularis' educationis URSS facta. Praeterea, ab anno 1927 erat socia Commissionis Centralis Factionis Communisticae (bolsevicorum) Unionis Sovieticae. Anno 1931 electa est socia honoraria Academiae Scientiarum URSS. Opera de educatione atque memoria sua de Lenin scripsit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nadiam Krupskajam spectant.