MythBusters

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Hyneman et Adam Savage, "MythBusters"

MythBusters (Latine fere Mythos frangentes) est programma televisificum anno 2003 inceptum, partim scientificum partim delectans a canale televisifico Discovery Channel emissum. In programmate Iacobus Hyneman (vulgo: Jamie) et Adam Savage, viri effectuum specialium periti, methodo scientifica usi conantur sive confirmare sive refutare famas, mythos urbanos, phrases et alia. Exeplum mythi urbani a MythBusters fracti est regula quinque secundorum. Etiam tres adiutores, Tory Bellecci, Catharina (vulgo:Kari) Byron, Grant Imahara, mythos frangendos participant. Plurima experimenta Franciscopole in California peraguntur.


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!