Myson

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Myson Cheneus (Graece: Μύσων ὁ Χηνεύς, saeculo sexto a.C.n.) fuit secundum Platonem unus ex septem sapientibus.

Secundum Sosicratem, qui Hermippo teste usus est, Myson Strymone tyranno natus est.[1] Fontes Mysonem agricolam fuisse consentiunt, de urbe autem, in qua natus sit quaque habitaverit, non congruentia respondent. In vico nomine Chen vixisse traditur, qui vicus modo in Laconia modo in Creta ponitur. Etiam "Oetaeus" dicitur, nomen fortassse a monte Oeta deductum. Nonaginta septem annos natus mortuus esse dicitur.[1]

In dialogo Protagora Plato Mysonem ponit pro Periandro, ut tyrannno urbis Corinthi, in indice suo septem sapientium.

Sententiae[1][recensere | fontem recensere]

  • Oraculum Delphicum Mysonem sapientissum omnium declaravisse traditur, cum Anacharsis id consuluisset: Myson, Phoebus quem dixit omnes praestitisse mortales sapientia. Myson enim respondit responso illius oraculi sapientissimum esse eum, qui novisset καιρόν (i. e. tempus aptissimum). Quam rem narratiuncula infra subsequens explanat.
  • Anarchasis Mysonem, cum verbis oraculi incitatus eum quaesivisset, repperit aestate stivam aratro aptantem; Anarchasi obicienti non esse tempus id faciendi illum hoc respondit: Nunc ipsum est tempus aratrum reficiendi (i.e. mature consulendum est).
  • Porro dicitur in loco deserto risisse et interrogatum ab aliquo cur nullo praesente rideret, dixisse: Ob hoc impsum rideo.
  • Non ex verbis res, sed ex rebus verba sunt inquirenda.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Diogenis Laertii De clarorum virorum vitis, cap. XI (Myson); in interrete