Myrmidones

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In mythologia Graeca Myrmidones est nomen populi cui bello Troiano Achilles imperabat. Partem Thessaliae et urbem Phthiam incolebant.

Mira fabula de eius origine ab Ovidio narratur. Nam cum Aeacus, filius Iovis et nymphae Aeginae, necnon pater Pelei et avus Achillis, insulam in qua regnabat Aeginam nominasset, Iuno aegre ferens insulam in honorem paelicis suae nominatam, pestem immanem Aeginam immisit. Cuncti homines et animalia peribant: Aeacus, iam paene solus in deserta terra cum filiis relictus, Iovem patrem flebilis precatus est, sibi populum redderet, totidem homines quot formicas in cortice sacrae quercus euntes viderat. Zeus filium exaudivit et formicas in homines patientes laboris et parcos convertit. Nam dotes formicarum homines facti servaverunt. Itaque e Graeco verbo μυρμηξ, formicam designante, nomen Myrmidones duxerunt. Postea cum Peleus, filius Aeaci, a patre ob necem fratris exsilio damnatus esset, partem Myrmidonum secum in Thessaliam duxit.

Fontes.[recensere | fontem recensere]