Mycorrhiza ericoida

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fungus mycorrhizosus ericoidus ex Woolsia pungenti secretus (Midgley et al. 2002).

Mycorrhiza ericoides est coniunctio symbiotica inter mycelium fungi et radices plantarum semina ferentium ordinis Ericalium. In successu familae ericacearum in variis edaphice pressis circumiectis naturalibus, mycorrhiza omnino habetur necessaria (Read 1992). Plantae ericaceae usitate in solis plantas leguminosas carnivorasve habentibus vigent (Read 1996). Fungi mycorrhizosi ericoidi, plerumque ascomycetae, plantis hospitibus alimentorum ex solis exhaustis captorum facultatem faciunt.

Multi fungi qui mycorrhizas ericoidas constituunt in ordine ascomycetarum heliotalium digeruntur. Planissime investigatus ex his fungis est Rhizoscyphus ericae (vel Hymenoscyphus ericae), qui usitate in symbiosi cum variis speciebus ericaceis in hemisphaera septentrionali vivit, sed cum ericaceis ex epacridaceis in hemisphaera australi consociatus non ferme invenitur (Cairney et Ashford 2002).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Epacris pulchella est epacrida mycorrhiza ericoida quae in Australia orientali fit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bacae Oxycocci sunt fruges mycorrhizosae ericoidae.
  • Cairney, J. W. G., et A. E. Ashford. 2002. "Biology of mycorrhizal associations of epacrids (Ericaceae)." New Phytologist 154:305–326.
  • Čepička, I., F. Kolář, et P. Synek. 2007. "Mutualismus, vzájemně prospěšná symbióza." Přípravný text: biologická olympiáda 2007-2008. Pragae: NIDM ČR.
  • Midgley, D. J., S. M. Chambers, et J. W. G. Cairney. 2002. "Spatial distribution of fungal endophyte genotypes in a Woollsia pungens (Ericaceae) root system." Australian Journal of Botany 50:559–565.
  • Read, D. J. 1992. "The mycorrhizal mycelium." In Mycorrhizal functioning: An integrative plant-fungal process, edidit M. F. Allen, pp. 102–133. Novi Eboraci: Chapman and Hall.
  • Read, D. J. 1996. "The Structure and Function of the Ericoid Mycorrhizal Root." Annals of Botany 77:365–374.


oecolodia Haec stipula ad oecologiam spectat. Amplifica, si potes!