Musique mesurée à l'antique

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Ronsardus, maior Pleiadis socius, societatis cuius amor rerum classicarum aestheticae vers mesurée profuit. Imago ab artifice ignoto oleis in carbaso circa 1620 picta. Musée des Beaux-arts, Blesiis.

Musique mesurée à l'antique, breviter musique mesurée ('musica mensurata'), aliquando vers mesurée ('versus mensuratus'), fuit genus compositionis musicae vocalis in Francia saeculo sexto decimo exeunte ab eruditis excultum. Hoc in genere, compositores syllabis in lingua Francica longioribus longiora notarum tempora, et syllabis brevioribus tempora breviora dederunt, paene omnino in textura homphonica, sed pro re nata mobilitatis metricae, ut conatum haberent ad imitandam musicam et poesin Graeciam antiquam laboraverunt. Quamquam haec ratio compositionis populo grata non cito facta est, nonnullos attraxit compositores praeclaros. Sua fundamenta, in spe ut artifex Graeciae Antiquae ethos renovaretur condita, praecipue ad declamationem verborum spectans, simillima fuerunt fundamentorum motuum aestheticorum in Italia aequalium, inter quae opus Cameratae Florentinae, quae primas operas peperit, initiumque Aetatis Barocae in musica effecit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brown, Howard Mayer, et Richard Freedman. Vers mesurés. In Grove Music Online. Situs lucrativus.
  • Gleason, Harold, et Warren Becker. 1986. Music in the Middle Ages and Renaissance. Music Literature Outlines Series, 1. Bloomington Indianae: Frangipani Press. ISBN 089917034X.
  • Reese, Gustave. 1954. Music in the Renaissance. Editio retractata. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 0393095304.
  • Randel, Don, ed. 1986. Musique mesurée. In The New Harvard Dictionary of Music. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0674615255.
  • Weiss, Piero, et Richard Taruskin, eds. 1984. Music in the Western World: A history in documents. Novi Eboraci: Schirmer.

Gnome-mime-audio-openclipart.svg


Num difficile audis? Vide adiutatum.