Latinitas bona

Museum et Pinacotheca Derbiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aedificium antiquum a Ricardo Knill Freeman constructum
Aedificium recentius

Museum et Pinacotheca Derbiensis anno 1879, simul ac Bibliotheca Centralis Derbiensis, surrexit in novo aedificio, cuius architectus fuit Ricardus Knill Freeman. Id opus urbi Derbiensi Michael Thomas Bass rerum politicarum peritus et maecenas donum dedit. In musei collectione praeclari pictoris Britannici Iosephi Wright aliquae tabulae videntur necnon opera fictilia ex officinis comitatús Derbiensis inter quas Royal Crown Derby. Museum departimenta praebet archaeologicum, geologicum, militare et de historia naturali.

Museum defluit e Societate de Museo et Historia Naturali Urbis et Comitatus Derbiensis (Derby Town and County Museum and Natural History Society) die 10 Februarii 1836 constituta, et e Societate Philosophica Derbiensi quae anno 1858 cum illa coniuncta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]