Mahometus Ali
| MAHOMETUS ALI | ||
|---|---|---|
| Curriculum vitae | ||
| natus | 17 Ianuarii 1942, urbe Ludovicopoli in Civitatibus Foederatis Americis sita | |
| res gestae | pugil ter optimus inter omnes ponderis maximi, Olympiis vicit anno 1960 | |
Mahometus Ali (natus Cassius Marcellus Clay Ludovicopoli in urbe Kentukiae civitatis die 17 Ianuarii 1942), est pugil Americanus praeclarissimus.
[recensere] De vita eius
Cassius puer humili loco natus pugil factus esse dicitur, quod birotae suae furem poenas dare vellet.
Qui anno 1960 postquam ludis Olympiacis vicit, ad summum inter omnes gravissimi ponderis pugiles locum ascendit, cum Filiolum Liston pugna superavit. Eodem anno ad religionem Musulmanicam accessit, quam ob rem sibi Mahometi Ali nomen imposuit.
Postea per multos annos pugil invictus erat, qui ea praesertim virtute floruit, ut non fortissimus solum, sed celerrimus etiam esset, cum non brachiorum tantum robore, sed velocitate potius sese defenderet.
Anno autem 1967, cum stipendia merere nollet Bellumque Indosinense geri reprehendisset, honos ei ex re publica derogatus et, ne diutius pugillaret, prohibitum est.
Eodem tamen anno iterum ad pugillandum revertit. Primo autem certamine illum summi inter omnes pugiles honorem Iosepho Frazier concessit. Sed anno 1974 certamine de eodem honore cum Georgio Foreman Kinshasae in capite rei publici popularis Congensis habito vicit.
Leo autem Spinks pugil non bene notus Machometum Ali anno 1978 necopinantem superavit, quod hic nimium securus illum sibi periculosum fore non putaverat. Eodem vero anno certamine cum ipso Spinks altero honorem illum sibi tertium vindivcavit.
[recensere] De temporibus eius
His diebus morbo Parkinsonico affectus athleta praeclarissimus certaminibus relictis otio suo, quantum hoc fieri potest, fruitur. Qui inde ab anno 1984 cum Yolanda vel Lonnicula uxore quarta Ludovicopoli vitam degit.