Morpitium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Morpitium est oppidum capitale comitatus Northumbrensis in Anglia septentrionali, super fluvium "Wansbeck" situm, quod ad orientem per oppidum meat. Iuxta censum anni 2001 Morpitium incolarum 14 096 habebat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Morpitium ortum est apud vadum in fluvio Wansbeck. Post Conquisitum Normannicum, oppido familia "de Merlay" potita est, quae castellum anno 1095 aedificavit. Abbatia Newminster a Radulpho de Merlay, Domino Morpitii, condita est anno 1138, prima domus filialis? Abbatiae Fontium. Oppido burgo facto, Ioannes rex chartam mercatoriam Rogerio de Merlay anno 1199 concessit. Adhuc iam mercatus hebdomadalis die Mercurii contingere solet. Oppidum graviter ustum est in primo baronum bello anno 1215. Saeculo tredecimo, pons lapideus super fluvium iactus vado substitutus est. Castellum Morpitii, cuius partes paucae hodie manent, in situ castri antiquioris in saeculo quarto decimo constructum est.

Aliquot menses Margarita Tudor, soror Henrici VIII, morbo afflicta, inter 1515 et 1516 Morpitii convaluit.

Morpitium ab antiquario regali Ioanne Leland descriptum est ut "longum, bene aedificatum et oppidum sane pulchrius quam Alnavicum."