Mont d'Or

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caseus Mont d'Or
Caseolus Mont d'Or, in capsa inclusus, ad sumendum calefactus

Mont d'Or (interdum videmus Vacherin du Haut-Doubs; in Helvetia Vacherin Mont-d'Or) est nomen varietatis casei bubuli in Francia et Helvetia facti. Hic caseus admodum recens, in bractea ligni abietis maturatus, in capsa lignea venundatus, saepe ante cenam calefactus et fere liquidus cum cochleare sumitur.

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

  • Caseus sub nominibus Mont d'Or et Vacherin du Haut-Doubs in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata Franciae et in modis definitis fieri. Qui casei ab anno 1981 appellationem in Francia verificatam habebant; ab anno 2009 appellationem in Europa protectam portabunt.
  • Caseus sub nomine Vacherin Mont-d'Or in regione delimitata Helvetiae et in modis definitis fit. Qui casei ab anno 1981 appellationem in Helvetia verificatam habent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!