Mons Claudianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Coordinata: 26°48′32″N 33°29′13″E / 26.809°N 33.487°E / 26.809; 33.487

Mons Claudianus a parte inter septentriones et solis ortum conspectatus
ANNIVS RVFVS 𐆛 LEG XV
APOLLINARIS PRAEPOSITVS
AB OPTIMO IMP TRAIANO
OPERI MARMORVM MONTI
CLAVDIANO VSLA

Mons Claudianus (Graece Κλαυδιανόν) locus latomiarum Romanarum in deserto orientali Aegypti, ex colonia servili, praesidiolo militari, et opere marmorum constitutus, situs est medius inter Arabicum Sinum et Caenen. Ibi effodiebantur lapides ex quartzo dioritico. Hodie iam in conspectu sunt fragmenta granitis, et aedificiorum reliquae, sicut columnae fractae. Magna aggeries ostracorum Graecorum et Latinorum hic reperiuntur, quae multa de vita incolarum patefaciunt. Contra exspectationem, lapicidae plerique liberi fuisse videntur.

Columnae ex granita cinereo Panthei Romani Monti, Claudianae exsculptae, quarum quaeque alta est 12 metra, diametro 1.5 metra lata, et 55,000 chiliogrammata pondo,[1] trahis ligneis plus 100 km ab opere marmorum usque ad Fluvium tractae, navibus traditae Mare Mediterraneum transituris, usque ad Ostiam portum, dein per Tiberin Romam latae sunt.[2]

Textus[recensere | fontem recensere]

Multi textus Graeci, nonnullique Latini in loco Montis Claudiani reperti sunt, cum papyri tum ostraca, quorum hi quidem plus 9,000 numerantur.[3] Situs ostracis creberrime scatet, quae passim et temere iacent. His viae fere sternuntur, et nonnullis locis aggeratio testarum tanta facta est ut ostiis obstipatis aedificia derelinquenda essent.[4] Ex ostracis iam in medium prolatis, primum numero argumentum satis mirum proponit, fortasse iocosum:

ὣς ἄν τις εὕρῃ
τοῦτω τὸ ὄσστρα-
κον, δώσι στρατῆ-
ρα.
ἔρωσο
O.Claud 1.1
Quicumque inveniat hoc ostracon dabit staterem. Vale.


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cuvigny, H. (1986). "Nouveaux ostraca grecs du Mons Claudianus" (Francogallice). CdÉ 19, fasc. 122: 271—286 
  • Mons Claudianus. Ostraca graeca et latina. [SEVPO], 1992—
    • Vol. I, ed. J. Bingen, A. Bülow-Jacobsen, W.E.H. Cockle, H. Cuvigny, L. Rubinstein and W. Van Rengen. Cairi 1992. (Institut Français d’Archéologie Orientale, Documents de Fouilles 29). Nos. 1—190.
    • Vol. II, ed. J. Bingen, A. Bülow-Jacobsen, W.E.H. Cockle, H. Cuvigny, F. Kayser and W. Van Rengen. Cairi 1997. (Institut Français d’Archéologie Orientale, Documents de Fouilles 32). Nos. 191—416.
    • Vol. III, Les reçus pour avances à la ‘familia,’ ed. H. Cuvigny. Cairi 2000. (Institut Français d’Archéologie Orientale, Documents de Fouilles 38). Nos. 417-631.
    • Vol. IV, The Quarry-Texts, ed. A. Bülow-Jacobsen. Cairi 2009. (Institut Français d’Archéologie Orientale, Documents de Fouilles 47) Nos. 632-896.
  • Bülow-Jacobsen, Adam; Covigny, H. (1996). Mons Claudianus: Organisation, administration og teknik i et romersk stenbrud fra kejsertiden. Hafniae: Museum Tusculanums forlag, Københavns universitet. ISBN 87-7289-354-0
       
  • Bingen, J. (1996). "Dumping and the ostraca at Mons Claudianus" (Anglice). JRA Supp. 19: 29—38 
  • Survey and excavation: Mons Claudianus: 1987-1993, 1997—
    • Vol. I, Topography & quarries. ed. D.P.S. Peacock et al., Cairi 1997. (Fouilles de l'Institut français d'archéologie orientale du Caire 37), ISBN 978-2-7247-0192-0
    • Vol. II, Excavations: part 1, ed. D.P.S. Peacock et al., Cairi 2001. (Fouilles de l'Institut français d'archéologie orientale du Caire 43), ISBN 978-2-7247-0291-0
    • Vol. III, Ceramic vessels & related objects, ed. V.A. Maxfield et al., Cairi 2006 (Fouilles de l'Institut français d'archéologie orientale du Caire 54), ISBN 978-2-7247-0428-0
  • Peacock, D.P.S.; Maxfield, V.A. (1997). Mons Claudianus: 1987-1993 : Survey and Excavation. Institut français d'archéologie orientale. ISBN 2-7247-0192-5
       

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Parker, Freda, The Pantheon - Rome - 126 AD, Monolithic 
  2. Wilson-Jones 2003, The Enigma of the Pantheon: The Exterior, pp. 206-212
  3. Bingen 1996, p.29
  4. Bingen 1996, p. 33