Misirlu

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Misirlū (Neograece: Μισιρλού "Aegyptia", cf. voce Turcica Mısırlı ab Arabica مصر, Miṣr "Aegyptus"[1]) est carmen populare quod in pretio est in tribus generibus musicae valde diversis, nempe musica rempetica, saltationis ventralis, et fluctivaga.

Melodia orientalis huius carminis tamdiu in pretio est ut multi, a Maroco usque ad Iraniam, asseverant cantilenam esse popularem suae patriae innatam. Primi autem reapse palam hoc carmen globus musicus rempeticus Michalis Patrini Athenis anno 1927 cecinerunt. Ut assolet cum carminibus rempeticis illius aetatis, stylo musico profugis Graecis ab Asia Minore oriundo, nomen compositoris numquam prolatum est, dominio globi duci attingenti. Melodia, procul dubio, a toto globo simul composita est, ut assolebat, et verba paene certe ab ipso Patrino. Cum Patrinus esset Smyrniotes, titulum enuntiabat ut Musurlu.

In primo carmen ut saltatio zeïmpecica composita est, clave diversa, celeritate minore quam in versione solita huius aetatis orientalizata. Ita prima impressio carminis, Michale Patrino canente, in Graecia anno 1930 prolata est, secunda etiam a Patrino Novi Eboraci anno 1931.

Anno 1941, Nicolaus Rumpanes, Americanus Graecus stirpe et praeceptor musicus versionem iazziacam edidit, ipsius nomen pro auctore referrens. Cum nemo usque ad hoc diem hanc assertionem addubitaverit, adhuc habetur esse compositor sollemnis huius carminis. Rumpani quoque attribuitur modi et melodiae modulatio, quae sonitum orientalem nobis notum efficit.


Verba[recensere | fontem recensere]

Lingua Graeca Interpretatio

Μισιρλού μου, η γλυκιά σου η ματιά

Φλόγα μου 'χει ανάψει μες στην καρδιά

Αχ, γιαχαμπίμπι, αχ, γιαχαλέλι, αχ

Τα δυο σου χείλη στάζουνε μέλι, αχ


Αχ, Μισιρλού, μαγική, ξωτική ομορφιά

Τρέλα θα μου 'ρθει, δεν υποφέρω πια

Αχ, θα σε κλέψω μέσα από την Αραπιά


Μαυρομάτα Μισιρλού μου τρελή

Η ζωή μου αλλάζει μ' ένα φιλί

Αχ, γιαχαμπίμπι ενα φιλάκι,άχ

Απ' το γλυκό σου το στοματάκι, αχ

Misirlu mea, dulcis tuus obtutus

Ignem mihi incendit medio in corde

Ah, ya habibi (o dilecta mea), ya al-leyli[2] (o nox mea)

Duo tua labra stillant mel, ah


Ah, Misirlu, magica, exotica forma

Furor mihi accidet, non suffero amplius

Ah, te sequestrabo ab Arabia!


Nigrorum oculorum Misirlu mea furiosa

Vita mea mutat uno suavio

Ah, ya habibi uno suaviolo, ah

A suavi tuo osculo, ah


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quod nomen variis linguis occidentalibus (Semiticis praesertim, sed et aliis) pro "Aegypto" evidet. Quod ad Classicas linguas attinet, cf. nomen Graecum Mycenaeum Μισραῖος, atque nomen Biblicum "Mesraim."
  2. Siquis melius Arabice callet, transcriptionem corrigito!