Miserere

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Initium Miserere Gregorii Allegri .

Miserere est incipit et ergo titulus noti Psalmi 51 (Vulgata: 50). Hic psalmus, qui saepe ut precem paenitentialem et Die Passionis Domini canitur a multis compositoribus in musica ornatus est, exempli gratia: Rolandus Lassus, Ioannes Petriloysius Praenestinus, Gregorius Allegri.

Textus (Vulgata)[recensere | fontem recensere]

  1. Miserere mei, Deus: secundum magnam misericordiam tuam.
  2. Et secundum multitudinem miserationum tuarum: dele iniquitatem meam.
  3. Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
  4. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
  5. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
  6. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
  7. Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
  8. Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
  9. Auditui meo dabis gaudium et lætitiam: et exsultābunt ossa humiliata.
  10. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dēlē.
  11. Cor mundum crea in me, Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
  12. Ne projicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferās a me.
  13. Redde mihi lætitiam salutaris tui: et spiritu principali cōnfirmā me.
  14. Docebo iníquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
  15. Līberā me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ: et exsultābit lingua mea justítiam tuam.
  16. Domine, labia mea aperiēs: et os meum annuntiabit laudem tuam.
  17. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
  18. Sacrifícium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
  19. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: ut ædificentur muri Jerusalem.
  20. Tunc acceptabis sacrifícium justitiæ, oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
  21. Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto.
  22. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]