Mircea Beuran

E Vicipaedia

Mircea Beuran (natus die 5 Iunii 1953 in Bumbesti Jiu in Gorj circulo[1]) medicus chirurgus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1974 ad usque 1980 apud Universitatem Medicinae et Pharmaciae Carol Davila Bucarestensem medicinae studebat. Deinde medicus in valetudinariis chirurgus laborat, anno 1999 doctor medicinae promotus et ab anno 2005 professor eius universitatis est. Annis 2000 - 2003 consiliarius statalis et medicus praesidis Ioannis Iliescu fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

A die 19 Iunii ad usque 20 Octobris 2003 minister valetudinis in consilio ministrorum Hadriani Năstase fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]