Michael Jordan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Michael Goffredus Jordan (natus Novi Eboraci die 17 Februarii 1963) est bascaudarius Americanus. Turmae NBA Chicago Bulls se adiunxit anno 1984, quibuscum sexies victoriam reportavit. Anno 2003, ultimum receptum cepit et ludere destitit. Dicitur lusor omnium temporum optimus, quia firmissimus et in oppugnatione et in defensione esset.

Michael Jordan
Michael Jordan

Cursus vitae[recensere | fontem recensere]

Ante NBA[recensere | fontem recensere]

Michael Jordan puer basipilam ludere amabat, quamquam in omnibus ludis fortis erat. Anno 1980 in tabulas Universitatis Carolinae Septentrionalis relatus etiam melior in canistriludio se praestitit. Cito bascaudarius optimus repertus est.

1984-1993[recensere | fontem recensere]

Capitur a Chicago Bulls anno 1984 quibuscum NBA partem cursus maximam fecit, usque ad 1993, ut primum receptum cepit. Tauri ter competitionem vicerunt, annis 1991, 1992, 1993. Ultimi tituli tempore, Jordan receptum suum adfert, quia jam ludere non volebat, fortasse propter patris trucidationem a duobus iuvenibus.

1995-1998[recensere | fontem recensere]

Anno 1995, nuntiavit se redire,? et lusit ad 1998, vincendo tres titulos cum Sicago. Deinde, secundum receptum cepit.

Ab 2000[recensere | fontem recensere]

Michael Jordan praeses Vasingtoniae Magos factus est anno 2000. Cum videret lusores pessime ludere, consilium cepit ludendi de novo, quod fecit ab 2001 usque ad 2003. Anno 2003, cepit ultimum receptum. Anno 2004, pulsus est ex Magis. Ab 2006, dirigit Carlottae Lynces, partes cuius possidet.

Michael Jordan pilam in canistrum ponit
Michael Jordan pilam in canistrum ponit

Olympia[recensere | fontem recensere]

1984 Olympia Aestiva[recensere | fontem recensere]

Anno 1984, Michael Jordan clipeum aureum consecutus est cum Civitatibus Foederatis Americae Angelopoli. Se turmae Chicago Bulls mense priore adiunxerat.

1992 Olympia Aestiva[recensere | fontem recensere]

"Dream team", anno 1992 in Barcinonis Olympiis, partem fuit, cum? Laurentio Bird et Magico Johnson. Vicerunt aureum clipeum pro Civitatibus Foederatis Americae.

Tituli[recensere | fontem recensere]

  • Fuit NCAA (universitatum competitionem) victor anno 1982
  • Fuit MVP (anni optimus lusor) annis 1988, 1991, 1992, 1996, et 1998.
  • Fuit NBA victor annis 1991, 1992, 1993, 1996, 1997, et 1998. Totiens finalium optimus lusor electus est.
  • Fuit "Rookie of the year" (optimus novus lusor) in 1985.
  • Fuit quater decies in "All-star game" (omnium celebrium ludus). Cujus optimus lusor ter electus est, annis 1988, 1996, et 1998.
  • Anni 1988 optimus defensor electus est

Citationes?[recensere | fontem recensere]

A Michael Jordan[recensere | fontem recensere]

  • "Mea pessima memoria: quaeque clades. Sic est, quaeque clades."
  • "Ludere ob quemquem amo. Semper provocatio est. Semper."
  • "Redeo" (anno 1995, ad nuntiandum se redire, non dixit plus verborum)
  • "Tantum lude. Nugare. Ludum aestima."

De Michael Jordan[recensere | fontem recensere]

  • "Credidi fuisse Deum personatum in Michael Jordan." Laurentius Bird
  • "Mea sententia, Michael Jordan canistripilae ludi deus est, ac puto eum semper fore." Dirkus Nowitzki

Fontes[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg